# Strabo de situ orbis 362.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 362.9 to 362.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/362.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/362.9

Idque Oeneo maritale munus dedit hercule. Quibus e rebus ueram plerique similitudie quendam Alegoriam educentes Acheloum sicut flumina reliquam tauro comparant: ob sonos ipsos & Alueorum circumflexiones: quis cornua uocant draconi quoque pru obliquatam ipsius longitudinem: eadem est & bouinae frontis causa. Herculem quoque omnibus alioquin benenficium mortalibus Oeneo affinitate coniunctum aggeribus: & aquaerum ductibus fluuium perperam & danose labentem coercuisse. Cumque is abundantia ferretur ingenti cursus aquaerum propinquus Acheloo uastatis agris. Oenei gra tia siccauit amnem. Hoc autem Amaltheae cornu esse. Troianis itaque ipoibus Megetem Echinadas & Oxeas ditioni possedisse homerus dicit de quo addit. Diis carus genuit phileus agitator equorum. Qui iam Dulichium condit succansus ab ira. In patrem. Fuit autem pater Augeas Elidis & Epaeorum dominus. Vnde has insulas Epaei tenuerunt: fuge Philei ad Dulichium comites. Thraphiorum autem Insulae Teleboarum prius extitete: quorum fuit & Thaphuns quam nunc Thaphiuntem uocant. Seorsum ab iis fuerunt non quidem spatiis; sunt.n. propinque sed aliis sub ducibus: Thaphiis.s. Teleboisque constitutae. Primum igitur Aphitryon una cum Cephalo Deionis filio & Athenis profugo aduersus illos ductans exercitum: ipsis regens imposuit Cephalum At Homerus eos regis Mente dominationi subditos dixit. Ipsos latrones appellans sicut & Teleboas appellat uniuersos. Haec quidem de adiacentibus acarnaniae insulis dicenda occurrerunt. Inter Leucaden uero ambraciumque sinum salsus est lacus Myrtuntius nomine. Ab Leucade uero deinceps Palerus: & alyzia acarnaniae ciuitates sunt: e quibus alyzia longe a mari quindecim distat stadiis: ad quam dicatus Herculi portus est: & cum luco phanum Herculis certamina continens.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
