# Strabo de situ orbis 363.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 363.1 to 363.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.1

E quo dux quidam Lysippi opera Roman transtulit: Herculis labores in loco perper solitudinem abiectos. Inde promontorium Cornithota & Echide & urbes Astacus eodem nomine quo & alia Nicomediae sinusque Astacenus singulari numero nominata. Es & Crithora quo uocabulo oppidulum appellatur in Cheronneso Thracia: quae autem in medio sita sunt: cum cta commodos portus habent. Dehic sunt Oeniadae & Achelous. Postea lacus ad Oeniadas partinens. Mel ta nomine stadia quidem triginta longitudine patens. Latitudine autem uiginti. Est & lacus alius Cynia lon gitudine & latitudine duplo maior. Tertius item nomine Vria hisce longe minor. Cynia quidem mare ingre ditur. Reliqui uero dimidio stadio superiacent. Postea E uenus ab Actio stadiis sexcenti septuaginta remotus, Post Euenum mons Chalcis est: quem artemidorus Chalce appellat. Deinde pleuron: deinde Licyrna pagus cui Calydon incumbit stadia triginta in mediterranea. Prope Calydonem uero Lathraei Apollinis templum existit. Postea mons Taphiasus post Macynia ciuitas. Deinde Molycrea. Iuxta es est promontorium Antyrium: Etoliae finis & Locridis plagae: ad quem ab Eueno stadia sunt circiter centum & uiginti. Hunc in modum de monte siue Chalcide siue Chalcia Artemidorus disserit. Eam inter Ache loum & pleuronem constituens apollodorus autem (uti superius a me dictum est) supra Molycream & Chalcidem & Thaphiasum & Calydonem inter pleuronem & Chalcidem sitam esse affirmat: ni forte alius iuxta pleuronem ponendus est monos quem Chalciam: Alter autem quem Chalcidem uocitent: qui quidem iuxta Molycream surgit. Qui dam etiam penes Calydonem lacus est magnus sane atque profundus admodu: quem patrarum Incolae Romani possident. Caeterum in mediterranea Acarnaniae gentem quandam Eurysicheam esse scribit Apollodorus: cu ius apud poetam. Alemanem mentio fit. Neque inquit Eurisicheus Calydonisque sum pastor uerum in uertice Sardimiensi in Etolia autem fuit Olenus urbs prout in Etolorum dinumeratione Homerns meminit. Ei us quidem tantummodo uestigia restant prope pleuronem Aracintho subiecta: penes quoque erat Lysima chia humi prostrata & ipsa ad lacum adiacet: qui prius quidem hydra. Hoc uero tpe Lysimachia nominaba tur: inter pleuronem Arsinoenque urbem ante quidem uicus erat nomine Conopa. Aedificauit autem illam Ar sinoe secundi ptolemaei soror simul & coniunx commode ad acheloi transitum sitam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
