# Strabo de situ orbis 363.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 363.5 to 363.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/363.5

Simile quoddam & Pyllena quod & Olenus passa est. Cum uero sublimen inquit calydonem & petrosam a loci natura capiendum est. Fertur. nut bifariam ora diuisa: montanam quidem & Epictetum siue postea adeptam Calydoni attribuerint. Tractum uero campestrem pleuroni. Hac autem tempestare fatiscens assiduis bellis & acarnania & Etolia conta bescit: sicut & alii plerique populi. Pleurimos autem annos Acarnanes Etolis adiuncti aduersus Macedo nas aliosque Graecos perdurauerunt. Postremis uero rpibus contra Romanos pro libertate decertantes. Quando quidem igitur & Homerus & reliqui poetae rerumque scriptores frequentes illorum tradidere meme riam: aliquam quidem insigniter ac manifeste: quaedam autem obscuris quod per iam dicta de illis ostenditur. Assumamus & prisca nonnulla ex iis quae incipiendi ordinem habent: uel si dubitationem asserant Stati de acarnaniam sane quod Laertes & Cephallenos ea potiti sinta nobis commemoratum est. Cum quidam illam occupassent antea plenrique certe ea de re loquuti sunt Caeterum ad illos qui dissona partulerunt: & idipsum qui dem aperte non ab re diiudicandi nobis sermo restat de ipsis. Vulgatum est prioribus saeculis Acarnaniam a Taphiis & Telebois habitatam esse: eorumque principem Cephalum ab amphitryone dominum constitutum adiacentes Tapho Insulas: oramque maritimam imperio tenuisse. Hinc antm usitatum ad Leucata saltum huic ipsi primo adscriptam fuisse ferunt: ut in superioribus enarrauimus, Postea uero quod Taphii Acarnanibus ante Cephallenum ac Laertae aduentum imperitatint: ne uerbum quidem facit. Eos autem Ithacensibus amicitia coniunctos fuisse asserit. Quocirca uel locorum ditionem nullo pacto illius tpe habuerunt uel sponte cesserunt: uel inhabitandi sotietate usi erant. Quosdam uero e Lacedaemone qui cum Icaro pene lopes genitore uenerunt Acananiam incoluisse opinio est. Nam & hunc & pelopes germanos uitam agere in odyssea poeta tradidit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
