# Strabo de situ orbis 366-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 366. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/366-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/366-2

teantur utrique non modo cognationem: sed etiam inter se auctores esse: ex quo eos mentiri arguit: qui non Eleorum Aetolos: sed aetolorum Eleos esse colonos asserant. Scripturae autem & sententiae dissonantiam: & hic eandem ostendisse uidetur: quam nos in delphico apposuimus oraculo. Quoman, inuiolatos a popu latione: quoad respicere quaedem hominum memoria ualet dicat: Etolos & Curetes principio hunc agrum occupasse: hoc utique consequens dictis afferre debebatur: Curetas tempus adusque suu terram Etoliam possidem tes permansisse. Sic.n. inuiolata a populatione & nunquam alienae subiecta ditioni uocari debebat. Verum promissi factus immemor: non istud infert sed oppositum quod ab Elide proficiscente Etolo & ipsorum facto pro bella uictore: Curetes in acarnaniam se retepere. Quaenam igitur est alia populationis proprietas: quam bello supa ri: agrumque relinquere. Hocque ipsum apud Eleos epigramma testatur. Nam Etolus inquit Curetum terras hasce sudore parauit. Forrasse dixerit quispiam ipsum inuiolatam a populatione Etoliam asserere: ex quo nomen istud adepta sit: post Etoli praesentiam. Verum intelligentiae rationem abstulit: cum in sequentibus dicit plu rimam populi partem in Etolis permanentis: hanc Epeorum esse inquiens: & cum postmodum ipsis commixti Aeoles fuerint: qui una cum Bonetiis e Thessalia commigrarunt communiter cum iis oram tenuisse. Nunquid igitur contingit alienum inuadentes agrum pariter cum possessoribus partiri sine bello: quibus uidem nulla tali opus sit commmunione: uel hoc quidem credibile non est: at tum eis quaeuos per arma deuiceris aequalem in sortem conuenire credibile. An quod igitur aliud est populatio quam pr armam superari? Apollodorus etiam inquit Hyantes e Boetia aduentantes scriptum esse & Etolorum accolas factos, Verum ipse pinde ac re be ne recteque confecta supaddit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
