Latin
366.1 to 366.4
Strabo, Strabo de situ orbis 366.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ne Diomedes domum repetens proprium uendicaret imperium. Audiebat. nuingentes ad ipsum conuerti copias: nam illum quidem adrasti: hunc uero patris successorem &haeredem esse. Haec inquam ueritum &animo uersantem illos ad capessendum argos &belli communicationem &sotietatem acciuisse. Itaque Diomedem obsequutum in militiae partem accessisse: Indignatus autem alemeonem neglexisse. Quamobrem solos acarnanes in nullam cum reliquis Graecis militiae partem aduentasse. Hasce rationes sequutos (ut par est) acarnanes. Ropostea callidem induxisse ut expetitam ab eis libertatem: &suum uiuendi morem assequerentur asserentes solos sese aduersus eorum maiores &generis autores nullam militiae sortem subiisse. Nec ,n. in Etolorum conspira tione auxiliisque dinumerandis: neque seorsum per se memorarentur: nec omnino istud ipsum nomen in Ho merico carmine inferretur. Ephorus igitur ipsam acarnaniam ante Troiana tempora subditam iam Aclmeoni faciens argos Amphilochiu ab illo conditum fuisse demonstrat: &acarnaniae: nomen ac illius filio acarnaniae deriuari asserit: &ab illius fratre amphilocho: amphilocam gentem nuncupari: sic ad dicen da extra homericam excurrit historiam. Verum Thucydides &alii perhibent amphilochum a Troiana reuersum militia cum res argei nequaquam ei animo sederent hanc habitasse terram in fraterni potentatus successionem uenientem (ut quidam asserunt) quanquam alii aliter. Haec quidem de acarnania peculiariter memo randa succurrunt. Communiter autem quae rebus implicantur Etolicis exponemus. Etolorum deinceps gesta narraturi: quae praeter iam dicta assumere decreuimus. Cum igitur Curetes quidam ad acarnanes: quidam ad Etolos adsciscant &nonnulli a Creta: aliqui ex Euboea genus duxisse asseuerent. Quippe cum Homerus quoque ipsorum meminerit: quae ille dicit ante omnia consyderanda sunt. Nam cum existimant potius Etolos dicere quam acarnanes. Qui quidem porthaonide fuerunt agrius atque Melas eques acer: tertius Oeneus Pleuronem claram &celsam Calydona colebant: ambo autem haec Etolica fuerunt oppida: &in Etolorum catalogo feruntur: quocirca postquam pleuronis habitatores suo autem tempore Curetes esse uidebantur: niiminrum Eto li forent. Qui uero iis contradicunt eloquutionis modo adduntur quando dicit.