Latin
367.1 to 367.4
Strabo, Strabo de situ orbis 367.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque ac talia diligenter accurateque tractare consueuimus cum res alic uel in dubitationem affertur omnino uel falsam habet opinionem, Ephorus sane cum talis existat: tamen reli quis antecellit: eumque Polybius ipse studiose collaudat. Ac rebus inquit Graecis, Eudoxus quidem be ne. Caeterum Ephorus optime exponens disserit de aedificiis: de cognationibus &transmigrationibus de urbium autoribus. Nos aute inquit: quae impraesentiarum sunt apertius declarabimus: &de locorum situ &deinteruallis. Hocin. locorum descriptioni propriissimum est. Sed. noo polybi cum aliorum sententis ac opiniones de distantiis introducas: non solum extra Graeciam uerum etiam intra Graeciam: &nunc quidem posidonio: nunc Artemidoro aliisque compluribus indicia distribuas: &nobis ueniam praestes: minimeque in digneris oportet si ab talibus uiris historiam ingentem transferentes aliqua in parte deficimus peccamusue Verum satis habere si caeteris maiorem dictorum partem melius explicemus: aut per ignorationem omissa ap ponamus. De Curetibus atem adhuc talia feruntur: Quaedam prope Etolorum scripturas &Acarnanum: quaedam autem longe. Prope quidem qualia protulimus quod regionem hoc tpore Etoliam nuncupatam. habitauere Curetes. Aduentantes autem Etolos cum Etolo: ipsos in Acarnaniam expulisse. Taliam etiam feruntur quod pleuronium agrum ab Curetibus habitatum: &proinde cureticum uocitatum Aeolos inuadentes inter ceperunt: possessoribus eius eiectis. Arthemathus autem Euboeus Curetas inquit Chalcidem incoluisse. Assidue uero de Lelante campo bellum gerentes: cum hostes anteriorem captarent caesariem: eosque distraherent ab accipite capillatos extitisse a fronte detonsos. Vnde ab Cura. i, tonsura Cu retes. i. detonsos appellari: &in Etolia habita tum migrasse, Cumque pleuronis loca postmodum occupassent trans Acheloum oram incoluisse, Vbi cum tonsa seruarent capita: Acarnanes uocari coepisse. Plerique uero ab heroe quodam utranque nationem no men tenuisse aiunt. Alii a monte quodam Curio pleuroni imminenti Curetes nominatos. Hanc uero Etolicae nationis tribum quandam esse liquet: sicut Ophienses Agreosque &Emytanes aliasque complures. Etolia autem bifariam (ut dictum est) diuisa Calydoniam plagam Oeneo regnatam fuisse memorant. Pleuroniam ue ro aliqua ex parte patthaonidas habuisse.