# Strabo de situ orbis 367.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 367.1 to 367.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/367.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/367.1

Haec itaque ac talia diligenter accurateque tractare consueuimus cum res alic uel in dubitationem affertur omnino uel falsam habet opinionem, Ephorus sane cum talis existat: tamen reli quis antecellit: eumque Polybius ipse studiose collaudat. Ac rebus inquit Graecis, Eudoxus quidem be ne. Caeterum Ephorus optime exponens disserit de aedificiis: de cognationibus & transmigrationibus de urbium autoribus. Nos aute inquit: quae impraesentiarum sunt apertius declarabimus: & de locorum situ & deinteruallis. Hocin. locorum descriptioni propriissimum est. Sed. noo polybi cum aliorum sententis ac opiniones de distantiis introducas: non solum extra Graeciam uerum etiam intra Graeciam: & nunc quidem posidonio: nunc Artemidoro aliisque compluribus indicia distribuas: & nobis ueniam praestes: minimeque in digneris oportet si ab talibus uiris historiam ingentem transferentes aliqua in parte deficimus peccamusue Verum satis habere si caeteris maiorem dictorum partem melius explicemus: aut per ignorationem omissa ap ponamus. De Curetibus atem adhuc talia feruntur: Quaedam prope Etolorum scripturas & Acarnanum: quaedam autem longe. Prope quidem qualia protulimus quod regionem hoc tpore Etoliam nuncupatam. habitauere Curetes. Aduentantes autem Etolos cum Etolo: ipsos in Acarnaniam expulisse. Taliam etiam feruntur quod pleuronium agrum ab Curetibus habitatum: & proinde cureticum uocitatum Aeolos inuadentes inter ceperunt: possessoribus eius eiectis. Arthemathus autem Euboeus Curetas inquit Chalcidem incoluisse. Assidue uero de Lelante campo bellum gerentes: cum hostes anteriorem captarent caesariem: eosque distraherent ab accipite capillatos extitisse a fronte detonsos. Vnde ab Cura.i, tonsura Cu retes.i. detonsos appellari: & in Etolia habita tum migrasse, Cumque pleuronis loca postmodum occupassent trans Acheloum oram incoluisse, Vbi cum tonsa seruarent capita: Acarnanes uocari coepisse. Plerique uero ab heroe quodam utranque nationem no men tenuisse aiunt. Alii a monte quodam Curio pleuroni imminenti Curetes nominatos. Hanc uero Etolicae nationis tribum quandam esse liquet: sicut Ophienses Agreosque & Emytanes aliasque complures. Etolia autem bifariam (ut dictum est) diuisa Calydoniam plagam Oeneo regnatam fuisse memorant. Pleuroniam ue ro aliqua ex parte patthaonidas habuisse.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
