# Strabo de situ orbis 367.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 367.5 to 367.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/367.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/367.5

Agrii complices qui secundum poetam pleuronamque colunt muro 8 Calydona praealta. Thestium tamen pleuronia tenuisse: qui Curetum ductor socer quidem fuerat Oenei. A theae uero pater. Bello atm aduersus Oeneum & Meleagum ab Thestiadis ingruente: ob suis caput & spo lium secundu apri fabulam si poetae credimus. Vt autem probabilius fit & uulgatum est pro regionis parte. Nam sic dicitur curetes & pugnaces Etoli belli gerebant: haec quidem prope: longem autem & extra materiam sunt quae alioquin perper nominis similitudinem: ad idem per historicos adducuntur: quae quidem curetica & de cureti bus eo modo dicuntur quo & de illis: qui Etoliam acarnaniamque coluerunt. Ab illis quidem disserunt: Similia ue ro magis sunt sermoni: qui de satyris sylenisque & bacchis & Tityris habetur. Tales.n. daemonas quosdam deorumue ministros curetas uulgant. Quida uero res cretenses ac phrygias edidere: sacrificiis nonnul lis implicitas: partim misticis partim aliquo pacto contentas: uti louis infantiam in creta educati matrisque deo cerimonias: In phrygia & in Idae troianae locis celebrandas. Quibus sane in sermonibus magna uarietas est: cum alii eosdem esse curetas & Corybantes: & Caberos & Idaeos dactvlos & Telchines ostendant. Alii cognatos inter se & pusillas quasdam ipsorum differentias: inter eo esse distinguant. In hoc autem uniuersi tradunt esse quosdam spiritibus afflaros: & bacchicos inque armorum agitatione tumul tuosa: & cum strepitu ac fragore cymbalisque ac tympanis & armis item etiam tribiis uociferationibus inter sacrificandum stupefacientes. Inque ministrorum habitu: publica modo quodam sacra factitantes. Haec & Samo thracum esse & in Lemno & alia plura. quia iidem ministri uocitentur. Verumuero omnis huius generis thec logicus est contemplationis modus nec ab philosophorum perscrutatione alienus, Postqueant nominis similitudine de curetibus historici in unum dissimilia coegerunt. Nec ipse amplius in digressionis parte de ipsis uerba facere uerebor, physicam rationem historiae familiarem adiiciens. Atque nonnulli haec illis con iungere uolentes: cuidam probabilitati forsan inherent. Curetas.n.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
