# Strabo de situ orbis 367.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 367.9 to 367.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/367.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/367.9

Etoliam habitantes nomen hoc ade ptos esse ferunt: quia sicuti corae hoc est puellae muliebres longas stolas induunt Eiusmodi namque mi tationem graecis esse. Et laones Traxistolos dici Rumor est Leonide commilitones egressos in proelic multo comptos pectine: contemptui ac ludibrio fuisse persis. Contra uero in ipsa pugna inuictos admirationi habitos Simplicitet autem accurata quaedam ars in tonsura & enutrienda Caesariae illorum capillis consistit Vtrunque uero puellarum puellorumque proprium & consuetum est: coros corasque uocari. Quo fit ut multifariam noscendi nominis ratione & aetymologiam Cureres habere facile copioseque uideantur Credibilem: & armiferam illam saltationem: ab eis prius introductam. Qui circa commam atque stolam exercitati fuere, qui Curetes uocarentur. Quod quidem negocium occasionem illis praebuisse credidenrim: ut fortiores in re militari caeteris euade rent & uersata inde armis uitam haberent. Itaque eodem insignitos nomine: Cureras ipsos appellari. Qui in Euboea sunt: quique in Etolia & Acarnania. Hommerus autem etiam milites nouos hoc appellauit nomine decer nens inquit. Praestantes inter Acheos Munera de celeri ditissima puppe referrent. Quae modo polliciti for ti fueramus Achilli: & rursus Munera portabant citius Curetes Achei. de curretum quidem aetymologia haec hactenus, Armisona uero saltatio militari de more & Hypericha & Pyrrhicus ipse indicio sunt qui huiusmodi repertor exercitii pro Iuuenibus ad militarem pueritiam fuisse phibetur. Quod autem tot in unum nomina referantur: & in ipsorum noticia subsit theologia. Considerandum nunc uidetur communem profecto: tam Graecorum quam barbarorum est: sacrificia festiua cum animorum remissione agitare: Aliqua quidem cum numinis afflatione quam rem Syn Enthusiasino ap pellant. Aliqua uero absque inspiratione tali. Praeterea non nulla cum musica non nulla sina: Quaedam

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
