# Strabo de situ orbis 370.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 370.9 to 370.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/370.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/370.9

Choreasque addiderum trien nales: quibus gaudet Bacchus. O mulieres chorus meus quae facibus Tmolum lustratis Lydiae castellum & mea iuuenta reliqua ad saltationes adiecerunt: & Trieterides quibus Bacchus oblectatur: & in palame de chorus loquens inquit cum patre Libero lasciuiens: qui per Idam laetatur cara cum matre tymphalorum sonitu: & congregantes in unum Silenum & Marsyam & Olympum: & tybiarum quaerentes repertores celebrantesque rursus Bacchica & Phrygia simul conferunt: Idamque saepenumero & olympum confuse resonare faciunt. Colles quidem quaeterni sunt olympi nomine uulgati. Idae.s.ad antandri plagam. Est & Misvae olympus: Idae quidem finitimus non tamen idem cum Ida Sophocles praefecto cum menelaum ab Troia solicitum discessu faceret in pollicena paulisperque Agamennonem subsistentem placandae Mineruae gratia: Menelai sermonem inducit. Tu hic consistens ad Ideam tellurem: ex olympo greges adunans immola tibiae sonitu ac fistula cymba lisque a tympanis ut crotalis clamoribusque & ouationibus pedumque pulsibus: quibus propria quaedam reperiunt nomina: per quae ministros saltatoresque: & sacrorum cultores appellabant Ca beros scilicet: & corybantes: & panes & Satyros & Tityros: ipsumque deum bacchum Item Rheam Cy belem & Cyben & Dindymenam & loca ipsa & Sabazius phrygiorum est & modo nescio quo ipse etiam qui matris puerum Liberi patris comitibus tradit. Similia sunt & quae apud Thraces celebrantur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
