# Strabo de situ orbis 371.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 371.1 to 371.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.1

Quae Cotytia & Mendida apud quos & orphica initium habuerunt. Ipsam sane Cotyn quae apud Edomos colitur: & eius instrumenta memorat Aeschylus. Hic manibus bombicam tornatam tenens digitis tactilem modulos complet sonum allectorem furoris. Ille aeneis urceolis tinnit. rursusque. Modulus editur: mugiunt ex occulto taurisoni mimi grauis tympani sonitus: quasi tonitrum subter raneum fertur: montanaque haben tes instrumenta ministros Liberi patris mox indicat & tibias torno factas. Haec enim phrygiis uimilia ut par est. Quippe cum a Thracibus phryges coloniam duxerint sacra pariter inde attulerunt. Liberum quoque patrem & Edomum Lycurgum in unum congregantes: mores in sacris similes insinuant. E cantu ant & Harmonia instrumentisque musica etiam tota Thracia: Asinaque putata est. Nam manifestantur id ex locis in quibus cultae sunt musae. Nam pieria & Olympus & pimpla & Libethrum quondam loca fuere Thraciae & monte: quos nunc macedones possident: Quique musis helicona consecrarunt thraces fuere Boetiae accoiae: ut ii qui libethriadum Nympharum antrum consencrarunt: & qui priscae musae curam studiumque dederunt Thraces fuisse phibentur Ephorus Orpheus & Museus & Thamyris. Ob id etiam Emolpo inde nomen inditum est.i.cantori optimo: Quique Baccho totam Asiam tenus India initiarunt: & ad eius cul tum. uendicarunt ii illinc magnamque musicae portionem tradunt. Vnde quidam Asiaticam inquit citharam percu tiens. Alius tibias Berecyntias uocat atque phrygias. Instrumentorum etiam quaedam barbarum optinent ucabulum Namblas & Sambuca Barbytosque & Magades aliaque complura? Athenienses autem sicuti reliquis in re bus hospitum & externorum studiosi perstiterunt sic & in deis. Externa.n.multa suscepere sacra ita ut inco moediis complura & Thratiam & phrygia decantata sint. Plato nanque Bendidiorum mentionem fecit. Phrygio rum autem Demosthenes probris.i.insectans Eschinis matrem pariter & ipsum ut qui cum matre conuiueret comitaretur sacra colenti simulque saltaret. Interim crebro clamitans Euasame & Attasyes quae quidem omnia Sabiaziorum ritu plorata sunt & matrem perdocta. Haec insuper de diis istis eorumque nominum uarietate reperies: quodque non modo deorum ministri uocentur sed etiam dei Hesiodus quidem Hecatero & phe ronei filiae quinque filias extitisse dicit: E quibus Oreadas.i. montanas Nymphas deas fuisse. Abiecto rum quoque stirpem Satyrorum & Ignauorum & Curetas deos lusores saluatores dici Quique iterum de phoroneo uolumen conscripsit Tibiciens & phryges curetas asserit. Alii uero terrigenas & Calthaspidas.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
