Latin
371.9 to 371.10
Strabo, Strabo de situ orbis 371.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrisque autem templa esse dicata. In Lemno uero praesertim ac Imbro Caberos honori habitos contigisse: sed &in Troia per urbes. Ipsorum autem nomina mystica sunt. Herodoti quoque testimonio apud Memphin eti Cabeorum sicut &Vulcani phana extitisse: eaque deleuisse Cambisen. Ea uero loca daemonum istorum hono re uacua prorsus esse: &Corybantium est templum in Amaxitia ora in Alexandreorum regione iuxte Sinithium &Corybyssa in agro Sceptio ad fluuium Genurientem &uicum cognominem atque etiam tor rentem Vero autem inquit Scepsius similius est eosdem esse Curetes: &Corybantes qui in matris deorum sacrificiis armati saltantes: casti &pueri sunt assumpti. Ideo autem Corybantes appellari: quia inter saltandum capita iactent quod Coryptin dicitur: quos Betarmonas uocat Ho merus poeta. Euge age phaeacum Betarmones egregii adsunt: hinc qui capita saltando iactant &numine aspirantur: &furiis agitantur: Corybantiare dicimus. Sunt qui dicant Ideos dactylos eos appellari: primus sub Idae radices habitatores. Nam pedes montium ima radicesque uocari