# Strabo de situ orbis 371.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 371.9 to 371.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/371.9

Vtrisque autem templa esse dicata. In Lemno uero praesertim ac Imbro Caberos honori habitos contigisse: sed & in Troia per urbes. Ipsorum autem nomina mystica sunt. Herodoti quoque testimonio apud Memphin eti Cabeorum sicut & Vulcani phana extitisse: eaque deleuisse Cambisen. Ea uero loca daemonum istorum hono re uacua prorsus esse: & Corybantium est templum in Amaxitia ora in Alexandreorum regione iuxte Sinithium & Corybyssa in agro Sceptio ad fluuium Genurientem & uicum cognominem atque etiam tor rentem Vero autem inquit Scepsius similius est eosdem esse Curetes: & Corybantes qui in matris deorum sacrificiis armati saltantes: casti & pueri sunt assumpti. Ideo autem Corybantes appellari: quia inter saltandum capita iactent quod Coryptin dicitur: quos Betarmonas uocat Ho merus poeta. Euge age phaeacum Betarmones egregii adsunt: hinc qui capita saltando iactant & numine aspirantur: & furiis agitantur: Corybantiare dicimus. Sunt qui dicant Ideos dactylos eos appellari: primus sub Idae radices habitatores. Nam pedes montium ima radicesque uocari

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
