# Strabo de situ orbis 374.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 374.1 to 374.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/374.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/374.1

Summa uero uertices. Omnes igitur particularum extrem itates circa Idam deorum matri esse consecratas. Opinio item Sophoclis est quinque primos mares murtuos esse: qui ferrum excognitantes primum fabricauere: aliaque permulta mortalium usui necessaria. Eorum quinque etiam extitisse sorores. Ab eo itaque nu mero dactylos.i.digitos nuncupatos. Alii sane alio modo fabulantur dubia dubiis accumulantes: ua riis ac differentibus nominibus ac numeris utentes: e quibus Salanimum quendam nominant: & Danna neum & Heracleum & Acmonem. Quidam etiam eos indigenas Idae: quidam uero inqulinos asserunt: & omnes illos primos in Ida ferrum fabricasse narrant: omnes magos ipsos & incantatores fuisse intelligunt: & cir ca deorum matrem sedulos in phrygia affines Idae domos tenuisse: phrygiam Troadem uocitantes: quia phryges propinquos Troa populata uictores occupassent. Existimant autem ab Ideis dactylis: Curetes & Corybantes fuisse prognatos: primos etenim in Creta genitos uiros centum: Ideos dactylos nun cupatos. A quibus quidem procreatos Curetas nouem extitisse. Horum singulos uiros decem genuisse. ex quo Ideos Dactylos nominauere: producti quidem sumus ut hisce de rebus amplior a nobis su meretur oratio: quanquam fabulamentorum studio minime teneamur: quia haec ipsa negotia theologicum genus attingant. Omnis autem sermo de deis uetustas opiniones fabulasque scruntatur: occultius insinua tes priscorum cognitationes de rebus ipsis naturales: & inter disserendum fabulam semper exponentes. Vniuersa uero enigmata diligenter soluere nequaquam facile. Exposita uero in medio fabulosorum copia partim quidem inter se concordantium: partim uero aduersantium dare e contra facilius est. Quid nam ex ipsis uerum esse coniectemus: quale est montanas euagationes & eorum esse qui diuinitati student: & ipsorum quoque deorum & ipsas numinis inspirationes iure fabulantur: eandem ob causam qua celestes arbitrantur esse de os: & ad prouidentiam aptos: tum ex caeteris tum ex parte missis rerum significationibus. Montanae igitur uagationi inquisitio conuenit ac uenatio indagatrix eorum quae ad uitae usum cognata esse appareant, Numinum.n.afflatio & cultus religiosus ac diuinatio aggregandi & allectendi uim habet: & artis ma gicae uacinitatem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
