# Strabo de situ orbis 374.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 374.9 to 374.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/374.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/374.9

In medio ubi latissima panditur Insula. Mons Idaeus surgit cretensium cunctorum cessissimus: quaquauersum circuitum ha bens stad sexcentorum. Praestantissimis ille sane oppidis instar coronaeincolitur. Alii sunt Leucorum similes: partim in austrum: partim in orientem desinentes. E Cyrenaica uero ad Crui Metopon: hoc est arietis frontem dierum duorum est: noctiumque totidem nauigatio. A cimaro autem stadia intersunt septingenta. In me dioque sunt Cythera. De Samonio quidem in Aegyptum dierum quaternum ac noctium patet nauigatio. Se cundum quosdam uero trium: hanc nonnulli stad quimque milium esse referunt: aliqui etiam minus. Eratosthenes quidem e Cyrenaica usque ad arietis frontem duo milia stadia inquit: hinc in peloponnesum minus. Alii alio rum lingua promiscua sunt ut poeta inquit. Insunt quidem Achiui: insunt eteocretes magnanimi, insunt Cydones Doriensesque trifariam priti clarique pelasgi. Ex his (ut ait Staphylus) Dorienses orientalem oram incolunt: occidentalem Cydones: australem Eteocretes quorum prasum est pusillum sane oppidum: ubi dicter louis phanum extat caeteros potentes campestria magis habitasse loca. Eteocretes igitur & Cydones suis e locis originem duxisse probabilius est: quos Aborigenes uocant. Reliquos autem aliunde conuenas: quos e Thessalia aduectos testatur andron. Quae quidem prius Dorienses: nunc uero est Eotica nuncupata. Ab ea promotos ait parnasi habitatores Doriensus qui Crineum & Boeum & Cytinium aedificarunt: ex quo a poeta trifariam diuisi Trichaices appellantur. Andronis sane dicta non admodum a plerisque approbantur: cum tribum doricam quaternis constantem urbibus. i,tetrapolin. Tripolini, urbes tris continentem plane significent, Metrapolim uero Doriensium Coloniem Thessalorum. Trifariam uero dictos putant: uel ab ora triuertice: uel quia sint colles trichinii similes.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
