Latin
378.1 to 378.4
Strabo, Strabo de situ orbis 378.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc autem rem amisere nauticam quod uero nonnulli Spartanorum in Creta ciuitatum coloni fuerint: &in earum institu tis permanere coacti sint: liquet cum etiam permultae coloniae leges patrias non obseruent, Permultae etiam quae coloniae Cretensium non sunt eadem tenent, Quae ille coloniae Lyturgum quidem Spartanarum legumlatorem Al themenae qui coloniam misit in Cretam quinque aetatibus iuniorem extitisse constat. Huncn. Cissi filium qui Ar gos aedisicauit. Quo tpre patrocles Spartam tondidit rerum scriptores asserunt. Lycurgum uero sextum secundum Patroclem extitisse nemine discreptante memoratur: nequenimitationes exemplaribus esse priores: neque no uiora uetustis: saltationemque Lacedae moniis consuetam: &concentus Rhythmicos &peanes lege decantatos: &alia complura pro ritu ab illis Cretica uocari. Quippe cum inde deducti sint non negent. Ex priscis autem partim easdem habere gubernationes &rerum cognoina sicuti seniorum magistratuum &equitum. Vitra Cretenses equites &equos tenere contigit. Ex quo argumentum faciunt uetustiorem esse equitum dignitatem quae Cretensium. Verammeos adhuc appellationem conseruare. Ipsos autem sicut in Creta alendorum equorum stu dium non habere, Ephoros uero eadem quae in Creta administrare munera: caeterum aliis noinari uocabu lis, Virilem autem Syssitiam idest coniunctum penes Cretenses in hanc usque tempestatem seruare nomen apud Spartiatas: non eo durare quo prius appellatam nomine. Apud Alchmanem sane sic manere. In uirilibus ue ro coetibus ut phines autor est ad conuiuas decebat inchoare paeana. Vulgatum quoque est inter Cretenses Lycurgum talem ob causam pegrinatum quaedoque fuisse, Polydectes quidem Lycurgi frater natu maior erat hit in exitu uitae praegnantem reliquit uxorem. Interin Lycurgus fratris loco regni tenebat habenas. Edito autem in lucem puero eum Lygurguns tutorio regebat officio: ad quem regni erat dignitas peruentura. Quidam ue ro illum conuicio mordes palam se scire dixit. Qua ex causa ipse regnaturus esset.