# Strabo de situ orbis 378.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 378.9 to 378.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/378.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/378.9

Perinde ac puerum tali amatore indignum esse fateantur. Siqui tamen sint uel aequalium uel aetate prouectiorum qui ad ho norem pueri aliis rapiant: ii conuenientes & in fugam eos solum conuertentes moderate obsistunt: legitimum adim plentes munus, Alia uero concedunt hylares.s.abducere: quod si indignus sit auferunt. Exitus autem rei quaedam est ostentatio quoad puer ad raptoris aetatis perueniat, Amabilem autem non tam formosum putant quam robore ac uenustate praestantem & donis affectum abducit puerum ab eo ad quem manult locum iis qui adsunt raptum commomitantibus. Vbi uero coena uenatuque omnes atcepit e uestigio dimittit. Non .n.licet lon giore spatio puerum recurrere. Exinde ad urbem reuertut: puerque cum muneribus ascendit: tum abductum bimestri tempore in urbem reducunt muneribus & militari stola & boue & patera donatum: huiusmodi.n. ex lege sentiuntur dona aliisque pluribus praeciosis ut amicos perper ingentem impensarum uim consortiatur. Bouem igitur lo ui immolat: facto inter redeutes commites conuiuio. Postea oratio ad amantem habetur: siue sit oblectatus siue non idipsum lege prhibente. Siquidem quispiam uim illi fecerit: eo ipso in raptu ibidem se torturos abacturosque. Verum honestis forma speciei decorem maiorumque gloriam: ne amentur obstare qui hunc in modum afficiantur Quiquidem intersunt honestantur: sic.n.raptos uocantur. Quippe qui in ea aetate atque in curriculis amplissimos sortiantur locos: nam praetexta caeteris splendidius ornantur quam dono ab amatoribus acceperunt: neque ea tantum aetate sed etiam plene apulti insigniore utuntur uestimento: quo quisque habitu facile internoscirutr & Amasium quidem clenon.i.illustrem: Amantem uero philetora.i.ardentem appellant: haec & alia sunt de amatori bus Cretensiu legitima. Praefectos autem decem eligunt: quibus ad maxima consiliariis utuntur: quos senes

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
