Latin
380.5 to 380.8
Strabo, Strabo de situ orbis 380.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac enim ait Cyclades existunt, nominat autem Ceon Helene propinquissimam. Secundum hanc Sythium &seryphum &Melum: &Syphum &Cimolum &praepesinthum &Oliaron. Post has parue Naxum Syrum: Myconum Tenum Andrum Gyagi Alias quidem ad duodecim attribuendas arbitror. Praepesinthum quidem &Aliarum Gyarum minime. E quibus cum ad Gyarum iactis starem in ancoris quendam agnoui tunc uiculum quem piscatores incolerent. Cunque ide solueremus legatum quendam a piscatoribus ad Caesarem missum assumptisimus. Erat autem Caesar Corin thi ad Actiacum tendens triumphum. Eo ille nauigans una ad percontantes respondit: quod leuandi gra tribu ti legatione fungeretur ad Caesarem Drachmas enim centum &quaedraginta sese soluere: e quibus centenas magna cum difficultate pendere. Eorum etiam Aratus initium declarat inopiam, Tu quidem o Lationa in ferrea permanes pholegandro miseranda utique nunquam ad Gyarum illicet similem aduentabis. Delum igitur hunc in modum in magno gloriae gradu constitutam. Corinthus etiam a Romanis cuersa am pliorem in modum accumulauit. Eo. ninegotiatores commigrarunt. Praeserti cum eos templi immunitas accer seret: &ipsius portus inuitat occasio. Etenim ex Italia &e Graecia in Asiam nauigantibus commodissime iacet: conuenientium quoque frequentia rei mercatoriae conducit. Interque caeteros maxime Romami in ea fami liariter obseruabantur etiam stante Corintho. Et Athenienses redacta in potestatem insula &sacrorum &negotiatorum curam suscepere praecipuam: Mithridatici uero duces eam inuadentes tyrannusque illam ad desciscendum impellens cuncta uastarunt: caeterum domum rege regresso Ronani denuo desertam recuparunt insulam: &ad hoc usque tempus in summa perdurat inopia Atheniensium ditioni subdita. Rhenea tenus quaedam &destituta exti tit insula ab Delo quaettuor distans stade in qua Deliis sunt sepulchra. Haud enim inter Delon mortuos aut sepelire aut cremare fas est: Canem etiam in Delo alere nephas. Eam prisci Origiam nominauere. Ceos autem quaternas continens urbes inde tetrapolis uocitata. Duae uero restant Darthea scilicet &quam Iulidem ap pellant: ad quaes reliquarum habitatores concurrerunt. Cartheam quidem a Poreessa lulidem uero e Coeessa.