# Strabo de situ orbis 380.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 380.5 to 380.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/380.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/380.5

Ab hac enim ait Cyclades existunt, nominat autem Ceon Helene propinquissimam. Secundum hanc Sythium & seryphum & Melum: & Syphum & Cimolum & praepesinthum & Oliaron. Post has parue Naxum Syrum: Myconum Tenum Andrum Gyagi Alias quidem ad duodecim attribuendas arbitror. Praepesinthum quidem & Aliarum Gyarum minime. E quibus cum ad Gyarum iactis starem in ancoris quendam agnoui tunc uiculum quem piscatores incolerent. Cunque ide solueremus legatum quendam a piscatoribus ad Caesarem missum assumptisimus. Erat autem Caesar Corin thi ad Actiacum tendens triumphum. Eo ille nauigans una ad percontantes respondit: quod leuandi gra tribu ti legatione fungeretur ad Caesarem Drachmas enim centum & quaedraginta sese soluere: e quibus centenas magna cum difficultate pendere. Eorum etiam Aratus initium declarat inopiam, Tu quidem o Lationa in ferrea permanes pholegandro miseranda utique nunquam ad Gyarum illicet similem aduentabis. Delum igitur hunc in modum in magno gloriae gradu constitutam. Corinthus etiam a Romanis cuersa am pliorem in modum accumulauit. Eo. ninegotiatores commigrarunt. Praeserti cum eos templi immunitas accer seret: & ipsius portus inuitat occasio. Etenim ex Italia & e Graecia in Asiam nauigantibus commodissime iacet: conuenientium quoque frequentia rei mercatoriae conducit. Interque caeteros maxime Romami in ea fami liariter obseruabantur etiam stante Corintho. Et Athenienses redacta in potestatem insula & sacrorum & negotiatorum curam suscepere praecipuam: Mithridatici uero duces eam inuadentes tyrannusque illam ad desciscendum impellens cuncta uastarunt: caeterum domum rege regresso Ronani denuo desertam recuparunt insulam: & ad hoc usque tempus in summa perdurat inopia Atheniensium ditioni subdita. Rhenea tenus quaedam & destituta exti tit insula ab Delo quaettuor distans stade in qua Deliis sunt sepulchra. Haud enim inter Delon mortuos aut sepelire aut cremare fas est: Canem etiam in Delo alere nephas. Eam prisci Origiam nominauere. Ceos autem quaternas continens urbes inde tetrapolis uocitata. Duae uero restant Darthea scilicet & quam Iulidem ap pellant: ad quaes reliquarum habitatores concurrerunt. Cartheam quidem a Poreessa lulidem uero e Coeessa.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
