# Strabo de situ orbis 380.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 380.9 to 380.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/380.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/380.9

Ex Iulide Simonides condendorum autor carminum duxit originem: nec non illius ex fratre nepos Bacchylides & postea Erasistratus medicus insignis: & ex Peripateticorum secta philosophorum Aristo Byonis Borysthenensis aemulus: penes istos lex aliquando lata fuisse uidetur: cuius & Menander meminit. Bella quit lex Coaensium est phama qui recte uiuere neque autem turpiter ne uiuunto. Edixit enim ut uidetur lex: maiores annis sexaginta natos aconito uitam finire: ut reliquis cibaria sufficerent. Cumque ab Atheniensibus obsidione urge retur aliquando decreuisse memorant: ut ex eis natu maximi morti dederentur definito annorum numero Eos autem illi obsidere destiterunt. Situm est in monte oppidum longe a mari ad quinque & uiginti stadia. Eius emporium locus est: In quo Coeessa sita fuerat: ne unius quidem pagi uiciue inqlinos aut mansiones ha bens. Penes Coeessiam uero Sminthei Apollinis situm est templum: penesque pocessam. Inter aedem autem & pocessae parietina Nedusiae Mineruae sacellum est: quod Nestor secundum eius a Troia reditum aedifica uit. Est & in propontide parium oppidum Coeessia quoque Helixum habet amnem. Post hanc Naxus & Andrus haud memorabiles sane insulae & parus equa natus est Archilochus poeta Parii quidem Thasum aedificarunt. Est & in propontide parium oppidum: In hoc profecto ara esse dicitur digna quam spectes latera ad unius stadii mensuram habens. Parus lapidem producit quem parium appellant ad marmonre as scu lpturas aptissimum.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
