# Strabo de situ orbis 381.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 381.1 to 381.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/381.1

Est enim syrus priore producta syllaba e qua pherecydes Rabius duxit orig nem. Eo iunior est Atheneus huius mentionem poeta fecisse uidetur: Syriam illam appellans insula quaedam Sy ria Ortygiae stat littore supra extat & Myconus: sub qua gigantum nouissimos ab Hercule mactatos ia cere fabulantur. E quam deriuatum est prouerbium: Omnima sub unam Myconum: quandoquidem quae uatura distinguu tur: sub unum titulum descriptionemque ducuntur. Myconios etiam quidam caluos appellant: cum illud uitium ea pas sim exuberet in insula Seriphus autem est in quarea facta uulgantur: quae dicuntur in fabulis Dicten pisca torem arcam adduxisse retibus: in qua Perseus cum matre Danae positus tenebatur: cum pater Danaes Acr sius utrumque abiecisset in mare ista in insula educatum fuisse Perseum proditur: qui cum caput Gorgonis alatum Seriphiis ostendisset: uniuersos mutasse fertur in lapides: idique in matris ultionem factitasse: quia illis adiu toxibus Seriphi rex polydectes nuptiis inuitam adegisse constituisset. Adeo autem lapidosam esse Seriphum: ut qui conuitiatur id inspecta obuenisse Gorgone causentur: Tenos quoque urbem non sane magnam habet: uerum Neptumni phanum ingens in luco extra muros spectatu dignum: in eo capacissima discumbentium conuiuarum aedificata sunt triclinia: illud signum est abundantem finitimorum multitudinem eo conuenire solitam: qui una Neptunni sacrificia celebrarent, Est etiam Amorgus e sporadibus una: e qua genitus est Simonides labe rum poeta & Lebithus & Leria. Hinc illud Phocylidae Lerii mali: non unus quidem alter uero minime sed uniuersi: excepto procle mali etenim procles Lerius. Eius namque loci homines: ut improbi criminabam tur. Apud illam parmos est atque Corassie ab occasu Icariae propius iancentes Icaria uero Samo. Icaria quidem deserta manet: at egregia continet pascua: quae usurpantur a Samiis. Huius generis cum sit tamen celeberri ma est: & ab ea Icarium pelagus adiacens uocabulum adipiscitur: in quo & ipsa continetur & Samus: & Cos & modo dictae Corassiae & Patmos & Lerus celeber. In ea mons Cerceteus magis quam Ampelos: qui ur bi Samiorum incumbit: Icario mari Carpathium coniungitur & parte Austri. Huic aute Aegyptum occasu autem Creticum & Africanum. Permultae uero in Carpathio mari Sporades continentur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
