Latin
381.5 to 381.8
Strabo, Strabo de situ orbis 381.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Insulae Itericon prae sertim ac Rhodon atque Cretam quarum sunt Astypalea &Telus &Chalcea &quas in nauium catalogo nominauit Homerus. Qui Nisiron habent celsam Carpathumque Casumque Eurypylique urbem Con: aequorealoe Calydnas. Praeter Conimac Rhodon de quibus postea disserendu erit: alias inter Sporades ponimus &hoc in loco eas meminimus: licet non in Europa sed in Asia computatae sint: quandoquidem ut una cum Creta Cycladibusque Sporades ipsas complecteremur quodam nos modo urgebat oratio seriesque dicen di Caeterum in ipso Asiae situ circumscribendo: contiguas illi ascribemus insulas: praecipue quae digne (ut re ferantur) uidebuntur: Cyprum Rhodum Con: &quae iacent ordinatim in littore Samum chiu Lesbum Tenedum. Impraesentiarum Sporades ipsas: quae digne relatu restant percurremus. Astypalea igitur procul s tis extat in pelago: unam habens ciuitatem. Talis autem ad Cnidiam protenditur oram,. Longa: sublimis: angusta cir cuitum ad quadragena ¢ena complectens stadia: cui &statio nauium adest: Chalcea quidem stadia a Telo octoginta abest. A carpatho aute quadringentis &ab Astypalea bis totidem: habetque uicum habita tum eiusdem uocabuli: &Apollinis delubrum &portum. Nisyrus quidem ab Aquilone affinis est Telo. Ab ea stadia circiter sexaginta semota quantum &a quo disiungitur rotunda: celsa: saxosa: molendinariis abundam lapidibus finitimis igitur urbibus ab ea molarum suppetit copia: iui quoque nominis habent oppidum &portum aquarumque scaturigines calidarum phanumque Neptunni: eius ambitus est stadia octoginta. Sunt &penes ean paruae quaedam insulae iuri Nisyrorum adscitae: fama est Nisyrum fragmentum coae insulae fuisse: adiicitur fa bulae Neptunnum gigantum quempiam persequentem: Polyboten ab insula coatridente suo frustum auulsisse Inque illum iaculante fragmem ipsum proiectum insulam mansisse: Apellatamque Nisyrum insulam sepultum ibi cen tinens gigantem: Tametsi quidam asserant sepulchrum eius in Coo esse. Carpathus autem quam Homerus car pathum uocat excelsa est circuitum ducentum stadi habens. Fuitque urbibus quaettuor pollens: &nomen celebre consequuta est: a qua pelago quoque nomen est inditum.