# Strabo de situ orbis 384.1-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 384.1 to 384.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/384.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/384.1

Quod itaque Eratosthenes fecit in toto terrarum orbe idem nobis asia faciendum est. Nam Taurus mediam quodammodo continentem hanc diuidit ab oriente in occidentem: cuius partem ad Aquilonem relinquit partem ad meridiem. Alteram Graeci interiorem uocant: alteram lexteriorem. Quae & si nobis ante dicta sunt: memoriae tamen gratia repetantur Mons hic multis in locis latitudinem habet stadiorum trium milium longitudinem quantum Asia: stadium cir citer. xI. & quinque milia a transmarina Rhodi ora usque ad Indiae ac Scythiae extrema Orientem uer sus. Idem in nomina ac partes multas diuiditur: quarum aliae maiorens: aliae minores ambitus com prehendunt. Sed quoniam in tanta montis latitudine gentes quaedam continentur aliae obscuriores: aliae omnino notae: ut Parthi Medi Armenii & Cappadocum quidam: praeterea Cilices & Pisidae quicunque ad borealem plagam & declinant: in borealibus ponendi sunt: quicunque ad australem in australibus quii medio montium iacent: ii propter aeris similitudinem ad boream sunt collocandi: Nam frigidi sunt: australes uero calidi: porro flumina quae hinc decurrunt omnia fere in contrarias labuntur partes: alia in boreales alia in australes & si nonnulla postea ad orientem uel occidentem conuertantur: & natura fert ut montes eos pro confinis habeant: quibus asiam diximus in partes duas diuisam quemadmodum mare quod intra colum nas est quod cum maxima ex parte e directo sit iis montibus duas efficit continentes Europam atque asiam quarum id aptissimum quoddam confinium est. Sed quoniam iis qui ab Europa in Asiam transeunt borealia ex Asiae diuisione prima sunt in geographia ab iis incipiendum est. Horum autem ipsorum prima sunt quae Tanaidi adiacent: quem nos Europae atque asiae limitem posuimus. Haec quasi poeninsulam quandam efficiunt: quae ab occidente Tannaide flumine ac meotide ambitur usque in Bosphorum & maritimam euxini oram: quae ad colchos desunt a septentrione oceano usque ad caspii maris os: ab oriente hoc eodem mari usque ad albaniae & armeniae confinia: ubi cyrus & araxes emittunt: quorum alter per armeniam cyrus per Iberiam & albiniam fluit: ab austro autem terra quae est ab ostio cyri usque in colchidem trium milium fere stadiorum: a mari in mare per albanos & Iberas: quapropter Isthmi rationem obtinet: qui hunc Isthmum tan tum dixerunt quantum clitarchus: qui eum ab utroque pelago perfusum dicit non sunt audiendi.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
