# Strabo de situ orbis 384.4-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 384.4 to 384.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/384.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/384.4

Possidonius putat eum mille & quingentum esse stadiorum quantum Isthmum qui inter pelusium est atque rubrum ma re. Videtur inquit nec ab eo differre qui est a Meotidein oceanum: sed ego non uideo quomodo quisque ei incerta credat de quibus ueri similitudinem nullam afferre potest: cum de certis adeo dicat imprudenter: quanquam pompeio familiaris fuerit: qui in Iberas & albanos duxit exercitum usque ad utramque & colchici & caspii maris partem. Tradunt enim pompeium cum ad piraticum bellum exiret: & mox contra Mithridatem esset exiturus Rhodum uenisse: atque disputandi possidonio affuisse: cui in discussu interroganti nunquid iuberet: respondisse possidoniu ferunt. Se gereret clare atque alios excelleret omnes. Huc accedit quod eius historiam scripsit. Vnde oportuit diligentius eum ueritatem exquirere. Secunda pars erit terra quae ultra hyrcanium pelagus iacet quod caspium appellatur usque ad scythas Indis uicinos. Tertia erit ea quae dicto Isthmo continua est. Nam post hunc & caspias portas sequuntur loca Europae pro xima & iis quae cis taurum sunt: ut Media armenia cappadocia & quae interiancent. Quarta pars erit regio quae cis Halym est: & quae in ipso tauro sunt & extra taurum quaecumque in poeninsulam inci dunt: quam Isthmus efficit: qui ponticum mare dirimit a cilicio. Ex his quae cis taurum sunt indiam poni mus & arianam usque ad gentes quae ad pesicum mare & arabicum sinum ac Nilum uergunt aegyptum mare atque Issicum uersus. His ita dispositis primam partem incolunt a septentrionis & oceani parti bus scytharum quidam Nomades & in curribus degentes. Interius uero sarmatae atque ii scythae: aorsi & siraci qui meridiem uersus usque ad caucasi montes descendunt alii Nomades: alii in tabernaculis degentes: atque agrum colentes circum lacum Meotae habitant Bosphorum uersus asiatica regio est & findita: post quam sunt achei Tygi Heniochi cercetae Macropogones: ultra quos angustiae sunt Phtirophagorum. Post Heniochos colchis est sub caucasiis atque moschicis montibus sita: sed cum Tanaim Europae atque asiae terminum fecerimus ab eo incipientes singula peragremus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
