Latin
384.8 to 384.9
Strabo, Strabo de situ orbis 384.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Fertur itaque Tanais a septentrionibus partibus Nilo contrarius: non tamen per Diametrum (ut quidam pu tan) sed orientalior originem ut ille incertam habens. Verum Nilus magna ex parte notus est: ac regionem percurrit totam accessibilem &longas habet nauigationes. Tanaidis uero hostia scimus, Nam duo sunt ad septentrionales Meotidis partes. Ixxiinter se stadiis distantia: supra hostia uero nihil pene notum est propter frigora ®ionis difficultates quas indigenae facile perferunt carnibus &lacte amore Nomadum enutriti alienigenae perferre non possunt: praeterea cum Nomades difficulter aliis misceantur: &multitudine &uiribus praestent: intercludunt ne qua ex parte regio permeetur &ne quas flumen nanigationes habeat. Iccirco quidam existimant eum fontes in caucasiis montibus habere cum multus ad septentrionem feratur. Postea conuersum emittere in Meotin. His Theophanes Mitylenaeus uidetur assentiri.