# Strabo de situ orbis 384.8-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 384.8 to 384.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/384.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/384.8

Fertur itaque Tanais a septentrionibus partibus Nilo contrarius: non tamen per Diametrum (ut quidam pu tan) sed orientalior originem ut ille incertam habens. Verum Nilus magna ex parte notus est: ac regionem percurrit totam accessibilem & longas habet nauigationes. Tanaidis uero hostia scimus, Nam duo sunt ad septentrionales Meotidis partes. Ixxiinter se stadiis distantia: supra hostia uero nihil pene notum est propter frigora & regionis difficultates quas indigenae facile perferunt carnibus & lacte amore Nomadum enutriti alienigenae perferre non possunt: praeterea cum Nomades difficulter aliis misceantur: & multitudine & uiribus praestent: intercludunt ne qua ex parte regio permeetur & ne quas flumen nanigationes habeat. Iccirco quidam existimant eum fontes in caucasiis montibus habere cum multus ad septentrionem feratur. Postea conuersum emittere in Meotin. His Theophanes Mitylenaeus uidetur assentiri.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
