# Strabo de situ orbis 385.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 385.5 to 385.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/385.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/385.5

in promontorio quodam positum hominis in bosphoro clarissimi ac potentissimi, proximus est uicus Pa treus a quo ad uicum corocondamen sunt stadecac.xxxiIs finis est Bosphori quicimericus appellatur. Sit im angustiae uocantur ab ostio meotidis,i.ab Achillei & Myrmecii angustiis usque ad corocondamen oppositum ei uicum Panticapensis agri nomine Acram quod lxx.stadiorum freto disiungitur. Nam & huc usque glacie pertendit meotide: adeo frigore concreta ut pedibus permeent. Hae angustiae totae sunt portuosae supra corocondamen lacus iacet: qui ab ea corocondametis uocatur & x.stad a uico in mare emittit. Pars uero An ticoeti abrupta & in lacum influens Insulam efficit: quae lacu hoc & meotide & flumine cirumcirca abluitur. Hoc flumen nonnulli Hypanim uocant: quemadmodum id quod est Borystheni proximum: & ad corocondamet nauiganti est Phanagoria ciuitas memoratu digna: & cepi & Hermonassa: & apaturum ueneris fanu quarum Phanagoria & cepi sunt in insula ad sinistra nauiganti. Aliae urbes sunt in sindica ultra Hypanim a dextris. Item in sindica regia est sindorum mari proxima & Aboraca. Quicunque Bosphori potentibus paren Bosphorami appellantur: Bosphoranorum metropolis qui sunt in eu ropa Panticampeum est: Asianorum uero phana rium: sicn. haec ciuitas uocatur. Phanagoriaemporium est earum rerum quae ex meotide & uiteriore barbarorum re gione importantur. Earum uero quae mari aduehuntur Panticapeum Phanagoriae est insigne ueneris apaturiae templum Id adiectiuum interpraetantur fabulam quandam afferentes: quod cum gigantes uenere adorirentur: Ille Hercule inuo cato tam diu in latebris quibusdam latitauit: donec gigantes sagillatim excipiens dolo occidendos exhibuit. Ex meotis sunt sindidandarii Toreate Agri Arrichi. Item Tarpetes Ouidiacem sittacem i Dosci: aliique complures: e quibus sunt Aspungitani qui inter Phanagoriam Gorgopiamque habitant quingentorum stadiorum spatio: quocum Polemo Rex simulata amicicia adoritetur: nec id eos lateret sed contra instructi exirent captus in teremptusque est. Ex omnibus Asianis meotis ii qui forum habebant: quod ad Tanaim est parebant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
