Latin
388.1 to 388.4
Strabo, Strabo de situ orbis 388.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
est Sindicus portus &ciuitas: dehinc ad. xl. stad sunt ea quae bata nominantur uicus &portus ubi Sinope austrum uersus huic orae pluri mum uidetur opponi quemadmodum Carambis fronti arietis ut ante dictum est auctor est Artemi dorus a Batis oram esse cercetarum octingentorum &l. fere stad quae stationes &uicos habeat. Dehinc Acheo rum regionum stadiorum quingentorum: dehinc Heniochorum mille: dehinc magnum Pytiuntem trecentorum fere . lxiusque Dioscuriadem qui Mithridatica conscripsere: nam iis maxime accedendum est prius Acheos po nunt: deinde zygos: deinde Hemiochos: deinde Cretenses &moschos &Colchos &phthirophagos qui ultra hos sunt &Thoonas &alias circa caucasum paruas gentes. Ab initio igitur ora ab orientem tendit &ad austrum spectat. Ab ipsis uero Batis paulatim detorquens respicit occidentem &ad pyriuntem &Dio scuriadem definit. Nam haec Colchidis loca dictae orae iuncta sunt. Post Dioscuriadem est reliquam Col chorum oracui Trapezus continua flexum quendam admirabilem efficit: deinde in rectum latus extenditur: quod ponti dexteriora efficit ad septentrionem spectantia. Vniuersa, uero Acheorum &caeterorum ora usque Dioscuriadem &loca mediterranea austrum uersus in rectum exeuntia caucaso subiacent: qui mons utrique pelago imminet &pontico &Caspio muniens isthmum qui ea dirimit. Is austrum uersus Al baniam Iberiamque disterminat septentrionem uersus sarmaticos campos: arboribus &omnigena silua ple nus ea praecipue quae fabricandis nauibus est idonea: Eratosthenes ait Caucasum ab indigenis Caspium uocitari a Caspiis fortasse cognominatum. Ab eo quasi cubiti quidam ad meridiem procurrunt qui Iberiam complectentes Moschicis &Armeniis montibus coniunguntur. Item monti Scydissae &patvadrae. Hi omnes tauri partes sunt: qui australae Armeniae latus efficit: &ab eo quodammodo abrupti septentrionem uersus usque ad Caucasum &maritimam euxini ora percurrunt: quae a Colchide in Temiscyram tendit Dio scurias itaque in hoc sinu posita &orientalissimum totius pelagi sinum obtinens euxini recessus: &ex trema nauigatio appellatur.