# Strabo de situ orbis 388.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 388.1 to 388.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/388.1

est Sindicus portus & ciuitas: dehinc ad.xl. stad sunt ea quae bata nominantur uicus & portus ubi Sinope austrum uersus huic orae pluri mum uidetur opponi quemadmodum Carambis fronti arietis ut ante dictum est auctor est Artemi dorus a Batis oram esse cercetarum octingentorum &l. fere stad quae stationes & uicos habeat. Dehinc Acheo rum regionum stadiorum quingentorum: dehinc Heniochorum mille: dehinc magnum Pytiuntem trecentorum fere . lxiusque Dioscuriadem qui Mithridatica conscripsere: nam iis maxime accedendum est prius Acheos po nunt: deinde zygos: deinde Hemiochos: deinde Cretenses & moschos & Colchos & phthirophagos qui ultra hos sunt & Thoonas & alias circa caucasum paruas gentes. Ab initio igitur ora ab orientem tendit & ad austrum spectat. Ab ipsis uero Batis paulatim detorquens respicit occidentem & ad pyriuntem & Dio scuriadem definit. Nam haec Colchidis loca dictae orae iuncta sunt. Post Dioscuriadem est reliquam Col chorum oracui Trapezus continua flexum quendam admirabilem efficit: deinde in rectum latus extenditur: quod ponti dexteriora efficit ad septentrionem spectantia. Vniuersa, uero Acheorum & caeterorum ora usque Dioscuriadem & loca mediterranea austrum uersus in rectum exeuntia caucaso subiacent: qui mons utrique pelago imminet & pontico & Caspio muniens isthmum qui ea dirimit. Is austrum uersus Al baniam Iberiamque disterminat septentrionem uersus sarmaticos campos: arboribus & omnigena silua ple nus ea praecipue quae fabricandis nauibus est idonea: Eratosthenes ait Caucasum ab indigenis Caspium uocitari a Caspiis fortasse cognominatum. Ab eo quasi cubiti quidam ad meridiem procurrunt qui Iberiam complectentes Moschicis & Armeniis montibus coniunguntur. Item monti Scydissae & patvadrae. Hi omnes tauri partes sunt: qui australae Armeniae latus efficit: & ab eo quodammodo abrupti septentrionem uersus usque ad Caucasum & maritimam euxini ora percurrunt: quae a Colchide in Temiscyram tendit Dio scurias itaque in hoc sinu posita & orientalissimum totius pelagi sinum obtinens euxini recessus: & ex trema nauigatio appellatur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
