# Strabo de situ orbis 389.1-3

Strabo, Strabo de situ orbis, 389.1 to 389.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/389.1

Albanae uero & Ibericae gentes quae dictum Isthmum implent: ipsae etiam dicuntur Caucasiae & foelicem etiam habitatu regio nem incolunt. Iberia.n.magna ex parte urbibus & habitatoribus plena est & tecta fictilia & fabrefactas aedificio rue structuras: & fora & alia publica habet. Circumstans uero regio a Caucasiis montibus circundatur: nam cubiti quidam fertiles (ut dictum est) ad meridiem procurrunt: qui uniuersam Iberiam comprehendentes sese ad Harmeniam & Colchidem coniungunt: in medio planicies est fluminibus irrigua praesertim Cyro c ortum ex Harmenia trahens mox dictam planiciem intrat: atque Aragum annem a Caucaso defluentem & alias aquas recipiens per angustam fluminis regionem euadit in Albaniam inter quam & Harmeniam multus illatus per uberes campos complura in se recipit flumina e quibus est Alazonius & Sandobanes & Cithaces & Chanes: c omnes nauigabiles facti in mare caspium erumpunt. Hoc flumen olim Torus uocabatur. Iberiae campos agrico lae habitat: & homines ad pacem intenti harmenico ac medico cultu: montanam uero regionem pars eorum ma xima atque bellicosa Scytharum more uiuentes: quorum cognati sunt & contermini. Se tamen colendis agris dedunt: & cum tumultus ingruerit multa ex se atque illis hominum milia contrahunt: quatruor aditibus in etregionem itur: uno per medios Sarapanos Colchorum castellum atque eius angustias per quas phasis, c.ac.xx. pon tibus ptransitur: qui perper flexiones asper ac uiolentus in colchidem defertur conuallium torretibus multo hymbr adauctis. Is ex imminentibus montibus auctus multis fontibus impletur: ac postquae in campos uenit: alia in se recipit flumina: e quibus est Glaucus & Hippus. Auctus uero ac nauigabilis factus exit in pontum. Se cus eum urbs iacet eiusdem nominis & lacus non procul. aditus itaque ex Colchide in Iberiam est huiusmodi petris munitionibus fluminibus conuallibus clausus. Ex Nomadibus autem septentrionem uersus difficilis ingressus est trium dierum itinere.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
