# Strabo de situ orbis 392.10-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 392.10 to 392.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/392.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/392.10

Bacchi quidem atque Herculis exer citus qui in Indiam profectus est: posterius confictam fabulam ostendit: quippe eum Herculis mille annis post soluisse prometheum dicatur: & praeclarius quidem erat Alexandrum usque ad Indicos montes quam usque in ulteriorem euxini & Caucasi recessum Asiam subegisse. Vnde peroper montis famam & nomen & propterea quod lason ui debatur longissimam expeditionem peregrisse usque ad loca Caucaso proxima: & quia prometheus in extremis terrae eriam monte Caucaso uinctus dicebatur. iccirco gratificari se regi putauerunt: si montis nomen in Indiam transtulissent, Altissimae ueri Caucasi partes Albaniam & Iberiam & Colchos & heniochos uersus sunt Australes quae ab his habitantur quos Dioscuriadem diximus conuenire. Conueniunt autem frequentius salis gratia. Ex his alii montium tenent cacumina: Alii in collibus habitant qui plurimum ex ferina carne & lacte & agrestibus fructibus uiuunt. Montium uertices hyeme sunt inaccessibiles aestate propter glaciem ac niues bubulas caliga in tympani modum latas calciari ascendunt, Descendunt autem cum oneribus super pelle delapsi: quod etiam circa Atropaciam Medie & Mansium Harmeniae monte fit. Vbi soleas quosdam ligneas caligatas pedibus supponunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
