# Strabo de situ orbis 393.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 393.1 to 393.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/393.1

Summa itaque Caucasi talia sunt ad montis ima descendenti regio Septentrionalior est minor tamen. Iam, nicum campis iungitur Syra corum. Insunt etiam Trogloditae quidam, qui perper frigora habitant in cauernas. Iam hi pane abundant. Post Troglodytas sunt Cheaniae & quos polyphagos: uocant & aliorum quorundam uici agriculturae patien tes cum non omnino septentrioni subiaceant Deinceps sunt Nomades paxani & Nabiani qui inter Meotim Caspiumque habitant: mox siracorum Aorsorumque nationes. Aorsi ac siraces superiorum Aorso rum exules uidentur: & magis ad septentrionem expositi. Abeacus siracorum Rex dum pharnaces Bos phorum haberet equitum misit uiginti milia. Spanides Rex aorsorum totidem superiores Aorsi plura cum terrae plus haberent: & maxima ex parte orae Caspiae imperitarent. Vnde camelis iter agentes indicas & Babylonias merces ab Harmenis Medisque accipiebant atque ex opulentia aurum gestabant. Aorsi itaque Tanaim occolunt. Siraces autem achardeum: qui ex Caucaso fluens emittit in Meotim. Secunda pars inci pit a mari Caspio: ubi & prior desinit. Idem Hyrcanium appellatur. De mari hoc & gentibus quae ipsum accolunt dicendum prius est sinus itaque qui ab oceano meridiem uersus recedit: satis in initio arctus est: in progressu antm dilatatur: praesertim in initio recessu: ad quinque fere milia stadiorum: Nauigatio usque in recessum qui iam contingit inhabitabilem paulo maior est. Scribit Eratosthenes mari huius circumnauigationem Graecis cognitam secus Albanos & Clusios unque milium & trecentorum esse stadiorum secus Nariscos Mardos & Hyrcanos usque ad oxi fluminis ostia quattuor milium & octingentorum. Hinc ad laxartem flumen duum milium & quadringentorum. Verum de his qui in hac parte habitant & tam longe sepositi sunt simplicius dicendum est: maximeque de interuallis: ad dextram itaque nauiganti Europae continui sunt scythae & sarmatae: quiinter Tanaim & mare hoc habitant magna ex parte Nomades ad Leuam sunt scythae: qui ad Orientem spectant: atque hi Nomades usque ad Orientale Indorum mare Graeci scriptores uniuersos septentrionales olim scythas & seltolscythas appellabant. Qui uero eos prius distinxere qui supra Euxi nium & Histrum & Adriam habitant Hyperboreas & sauromatas & Arimaspos uocauerunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
