# Strabo de situ orbis 397.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 397.5 to 397.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/397.5

Cadusios ue ro sub Parachoathara: Mediam Medianamque contingere: distantias sic ducit. A caspio in Cyrum circiter mille & octoginta stadia. Hinc ad Caspias portas quinque milia & quingenta. Hinc usque Alexandriam quae in Ariana sex milia & quadringenta. Hinc usque Bactra quae etiam zariaspa nominatur: tria milia & octingenta ad. lxx. Eas etiam sic colligit a Casperiis portis in Indiam usque Hecatom pylon mille & nonagin ta ad. lx.usque Alexandriam: quae est in ariana quaetruor milia & quingeta ad. Xxx. Hinc usque prothasiam: qua est in Drape: mille & sexcenta: quidam quingenta dicunt. Hinc usque Arachotos ciuitatem quaetuor milia at centum iungit. Hinc usque Ortospana ad Triuium: quo ex Bactris ifur: duo milia. Hinc ad Indiae confinia mille: quae omnia sunt. xum, milia & quingenta. Haec distantia si in rectum intelligatur continuo tractu: ab Indo ad mare orientis: est indiae longitudo. Ac de facis quidem hactenus, Parthia non multa est: quapropter pa thi cum Hyrcanis persice uiuebant: etiam multo post tempore quam Macedones imperarent. Ad paruitatem accedit: quod nemorosa est: montana atque inops: quapropter reges eam cursu praeteribant: cum re gione minimam quidem exercitus partem alere posset, nunc uero aucta est Nam cameisena atque Cho rina & tota fere regio usque ad Caspias portas: & arago & Tapyros quae prius medorum erant partho rum sunt. Apamia & Heraclia urbes sunt Rhagis nicinae. A caspiis portis Rhagas usque stadia sunt (ut apollinius uult) quingenta. usque Hecatompylon quae est parthorum regio: mille, cc, &.lx. Rhagis no men impositum dicitur a terraemotibus: qui ibi frequenterfiunt a quibus muxtae urbes (ut possidoni us refert) & duo milia uirorum euersa sunt. Inter Derbicas & Hyrcanos Tapyri dicuntur habitare: memoriae proditum est Tapyris morem esse: ut propias uxores aliis uiris nuptui concedant: cum duos tresue si alios ex eis suscepint: quemadmodum apud nos Cato indigenti Hortensio martiam concessit: secundum an tiquam Romanorum consuetudinem. Rebus extra taurum innouatis: propterea qui Syriae ac Mediae re ges rerum earum domini inter se dissidebant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
