Latin
397.9 to 397.12
Strabo, Strabo de situ orbis 397.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Euthydamus quidem primo Bactrianam quae ei commissa erat atque omnem finitimam regionem: ad deffectionem perduxit. Postea arsaces uir scycha: cum ex daciis quosdam haberet: qui parni dicuntur: Nomades ochum accolentes: parthiam inualit atque obtinuit. Sed ipse &suc cessores eius in initio imbellici erant: dum bellum aduersum eos gererent: quaui regionem abstulerunt. Postea uero ob praeclara belli facinora adeo polluerunt: semper aliquid finitimis adimentes: ut totius tandem regionis quae cis Euphratem est: potirentur: ac uim scythis afferentes: bactrianae partem eis abstu lerunt: sed prius etiam Eucratide: &nunc quidem tantae regioni ac populis dominantur: ut propter impe rii magnitudinem cum Romanis quodammodo contendant. Causa est eorum uita: ac mores qui cum ualde Barbari sint: ac scythici: ad imperandum tamen: &gerendum bellum plurimum ualent. Tradunt parnos daas esse: ex Daiis profectos: qui ultra Meotim habitant: quos Xandios: siue parios dicunt. Sed non ual de constat esse daas ullo sex scythis qui ultra Meotim sunt. Ab iis ortum arsacem putant: quidam eum bactrianum dicunt. Is cum Diodoti incrementum fugeret: parthiam ad defectionem perduxit. Nos uero cum mul ta de parthorum moribus in vi, historiarum. li. dixerimus: qui secundus est post polybium: caetera omitte mus: ne eadem repetere uideamur. Hoc dicto duntaxat: quod parthorum collegium (ut possidonius refert) du plex est: nam alterum affinium est: alterum Magorum ac sapientum: e quibus utrisque reges fiunt. Arla &Martiana optima apud eos loca: partim montibus clausa sunt: partim habitationes in campis habent. Montana scenetae quidam incolunt. Campi fluminibus sunt: irrigui. Irrigant eos partim arius partim margus. Aria Bactrianae contermina est: &monti subiecta: qui bactrianam habet. Ea distat ab hyrcania, vi milibus fere