# Strabo de situ orbis 400.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 400.1 to 400.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/400.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/400.1

stadiorum: cum ea erat etiam Dratiana: usque in Carmaniam: pleraque ariae pars australibus montium par tibus subiacet: pars uero septentrionalibus proxima est: quae iuxta ariam sunt. Non longe abest Aracosia quam Australibus montium partibus subiacet: & usque ad Indu flumen extenditur: ea etiam Arianae pars est. Ariae longitudo est ad duo milia stadium: Campi latitudo, cc. Vrbes Artacagna. Alexandria. Achaia a conditori bus appellata. Haec regio optimi uini ferax est quod in uasis non picaris ad generationes tris perdurat. Si milis est Margiana: campos desertis ambitr: quampropter Antiochus Soter muro admiratus loci naturam: circundedit: cuius ambitus mille & quingentum erat stadiorum: atque urbem Antiochiam condidit. Ea etiam ui tes optimas fert: quapropter tradunt saepe uitis truncum inuenir: quantum duo uiri complecti queant Race num duorum cubitorum quaedam Ariae partes: septentrionem uersus bactriae adiacent. Sed pars maxima iminet ad auroram: ea multa est & omnium ferax praeter oleum. Ob huius regionis uirtutem: adeo graeci pol luerunt: qui eam occupauere: ut Arianis & Indis fuerint dominati: ut Apollonius Adramytinus refert & plures gentes quam Alexander iubegerunt: praecipuae Menander qui & Hypanim ad orientem traiecit: & usque ad Isamum progressus est: partim ipse: partim Demetrius Euthydami filius regis bactriorum: & non solum pattalenam: sed etiam caeteram otam quae Saraosti dicitur: & Sigerdidis regnum obtinerunt. In summam dicit totius Arianae tutamen esse bactrianam. Inde usque ad Seras & phaunos imperium protulerunt, Vrbes ha buere bactra quae etiam zarias appellata est: per quam flumen eiusdem nominis defluens emittit in oxum: item & Darapsa & complures alias. Eorum erat etiam Eucratidia ab imperante cognominata, Graeci qui eam tenue re in Satrapias diuiserunt: e quibus Aspioniam: & Turiuam: parthi Eucratide abstulerunt. Habuere etiam Sog dianam quae bactrianae imminet ad auroram inter oxum qui bactrianam: & Sogdianam: & laxartem qui Sogdios & Nomades terminat.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
