# Strabo de situ orbis 400.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 400.5 to 400.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/400.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/400.5

Olim Sogdiani ac bactriani uita & moribus non multum a Nomdibus diffe rebant: bactriani aliquanto erant mitiores. Verum Onesicritus de iis non recte dicit: quod qui iam senio morboue confecti sint uiui canibus apponantur: ad hocipsum de industria enutritis: quos patria lingua se pulchrales uocant. Et quod ea: quae extra Metropolis moenia sunt: munda sint: intetiora uero huma nis ossibus refecta: & quod Alexander Legem eam sustulerit. Similia fere de Caspiis scribuntur: quod parentes inclusos same necent: cum iam septuagesimum annum excesserint. Hoc quidem tolerabilius est & eorum moribus conuenientius: cum scythicum sit. Sed multo magis ac scythitum est: quod faciunt bactriani & profecto considerare possumus: cum Alexander talia ibi compiret: qualia ea esse debebant: quae apud primos personas: atque etiam superiores persarum duces fuere: qualia.s. credibile est apud eos fuisse consueta. Tra dunt Alexandrum octo urbes in bactriana & Sogdiana condidisse: nonnullas etiam euertisse: e quibus fuit Cariata in bactriana: ubi Callisthenes compraehensus est: & in uintula coniectus. Paracanda uero in Sog diana & Cyra ultimum Cyri opus ad laxartem flumen conditum quod persici impii confinium erat. Id Alexander: quanquam Cyro amicus esset: tamen propter continuas rebelliones euertit: petras etiam munitissimas coepit per proditionem: ut petra Sisimithre in bactriana: in quam Rhoxanam Oxyartis filiam habuit. Item aliam in Sog diana & aliam secus Oxum quam nonnulli Ariamaze dicunt. Sisimithricae altitudinem scribunt stadicrum .xviam bitum octoginta, In superiore parte planam & feracem ut uiros quingentos alere possit. In ea alexander & hospi tio sumptuose acceptus est: & Rhoxanam Oxyartis filia uxorem duxit. Quae in Sogdiana erat: altitudine duplam dicunt. Circa haec loca Branchidarum urbem sustulit: quos Xerses secum sponte e propria terra se cutos: ibi collocarat: propterea quod dei pecunias: ac thesauros qui apud Didyma erant ei tradidissent Alexander eos sustulit: proditionem & sacrilegium exosus: ferunt amnem fuere per Sogdianam quem Mace dones preciosum reddiderunt: quemadmodu & alia permulta: quibus partim nomina ab illis imposita sunt: partim innouata.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
