# Strabo de situ orbis 404.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 404.1 to 404.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/404.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/404.1

Gentes etiam frequentes quae circum paruos montes habitant: & magna ex parte latrocinium exercent. Hoc itaque pacto armeniam Mediamque: cuius sunt Caspiae portae: intra taurum collocamus. Hae gentes ad nos sunt boreales quoniam & intra taurum. Eratosthenes uero tum diuisionem in partes Australes fecisset: in locis borealibus: & iis quae ab eo sigilla appellantur: partim borea lia nominans: partim australia: amborum Climatum terminum Caspias portas ostendit. lure quidem australiora Caspiarum portarum ad auroram tendentia: australia ostendit, e quibus est media & Armenia: septentrinaliora uero borealia secundum alium: atque alium locorum ordinem contingunt: hoc fortasse iccirco non aduertit quia nulla nec Armeniae nec Mediae pars extra taurum est: austrum uersus. Media est in partes duas diuisa quaerum alteram maiorem uocant: cuius metropolis sunt Echatana: magna ciuitas & medici imperii caput: qua nunc etiam parthi regia utuntur. Nam reges ibi aestatem agunt: frigida enim est media hyemem uero seleuciae: quae secus tigrim est: prope babylonem. Altera pars est media atreparia ab atropato duce nominata: qui ne ea macedonibus subigeretur: obstitit: cum maioris mediae pars esset. Is postea rex declaratus: regionnem hanc per sese posuit: & exillo successores ad hoc usque tempus perdurant. li postea cum armeniorum regibus affinitatem coniunxere. Postea cum Syris: postremo cum praethis. Haec regio Armeniae: & Matianae ad orientem adiacet. Mediae uero maiori ad occidentem: utrique ad Aquilonem: Habitantibus autem circa Hyr canii maris recessum & Matianam ab Austrum iacet. Ea satis opibus pollet (ut Apollonides ait) nam equi tum. x. milia, peditum. xl. milia exhibet. Lacum habet nomine Spauta: in quo sales nascuntur & congelascunt ii pruritum doloremque efficiunt. morbi remedio est oleum. Si quis uestes in eum perimprudentia lauandi gra tia immerserit: aqua dulcis exustas emendat. li ualidos uicinos habent Armenios & parthos a quibus sae pe aliquid circuciduntur. resistunt tamen & ablata recuperant: quemadmodum simbacem ab Armeniis re ceperunt: qui sub Romanis erant: & ipsi ad Caesaris amiciciam accessere, Colunt simul etiam Parthos. Eorum regia aestiualis est gaza in campo sita & uera: Castellum munitissimum quod Antonius in Parthi ca expeditione obsedit. Id ab Araxe flumine quod Armeniam & Atropatiam terminat stadiis abest duo bus milibus quadringentis (ut Adelphius refert) qui Antonio: familiaris illius: in Parthos expeditionem conscripsit: in qua ipse & affuit & praefuit. Caetera huius regionis loca opulenta sunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
