# Strabo de situ orbis 404.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 404.9 to 404.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/404.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/404.9

Rhagam Nicator condidit: & aropum nominauit: Parthi uero arsaciam: ea australior est: quam Caspiae portae: quingentis fore stad (ut Apollodorus adramytrinus ait) Media itaque magna ex parte alta est & frigida cuiusmodi sunt montes Ecbatanis imminentes: & qui apud Rhagas & Caspias portas consur gunt: ac omnes denique septentrionales partes usque in matianam & armeniam huiusmodi sunt. Regio uero qua sub Caspiis portis in humili & concauo solo inacet: opulenta est: & omnia fert: praeter oleam quae & si ibi na scitur: arida tamen est & succa. Haec regio & armenia eximie pascendis equis apta est. Vnde pratum quod dam Hippoboton uocatur: per quod iter faciunt: qui ex persia & babylone in Caspias portas proficiscuntur In eo pasci dicunt equorum. l.milia: quae armenta regia sunt., Neseos equos: quibus reges utebantur opti mos ac magnos: alii. Hinc genus habere dicunt alii ex armenia propriam quandam formam habentes quemadmodum Parthia quae graecis exterisque qui apud nos sunt: & herbam quae praecipue equos nutrit eo quod ibi abundet: proprie medicam uocamus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
