# Strabo de situ orbis 405.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 405.1 to 405.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.1

Haec regio silphium fert: a quo medicus succus appel latur. Cyrenaico longe inferior, nonnunquam etiam illi praestat siue propter locorum diuersitatem: siue quod stirps specien mutet: siue propter eos qui succum exprimunt: atque conficiunt. Vnde etiam ad usum reconditur. Media itaque talis est: eius latitudo ac longitudo: pene par. Maxima eius longitudo: ea uidetur quae est a zagri transitu: qui uocatur media porta: ad Caspias portas: per sigrianam stadiorum quattuor milium supra centum: cum magnitudine & opibus regionis concordant ea quae de tributis traduntur. Nam cum Cappadoces persis quotam nis pendant: praeter argentum: mille & quingentos equos mulorum duo milia. Quium quinquan ginta milia. Duplum fere horum medi pendebant. Mores magna ex parte medis & armeniis iidem sunt propterea quod etiam regio similis est. Tradunt medos multarum rerum auctores armeniis fuisse: ac prius etiam persis qui in pote state asiae successerunt. Nam quae nunc persica schola dicitur: & equitandi & sagittiandi studium: & cultus: & ornatus: & religiosa a subditis in reges ueneratio: a medis profecta est. Idque uerum esse uestitus declarat Nam Tiara & Citaris: & Pileus: & manicatae tunicae: & Anaxyrides in frigidis & borealibus locis: qua les sunt medici: apta gestamina uidentur. In australibus uero nequaquam. Periae autem magna ex parte rubrum mare accolunt: magis.n. meridionales sunt: quam babylonii: uel Susii Hi post subactos medos quaedam si bi uendicauere: quae medorum erant: & adeo honesti & regii: uictorum mores uincentibus uisi sunt: ut pr nudis ac leuibus muliebria gestare & uelamentis contegi paterentur. Sunt qui dicant medeam quae ibi impera uit quemadmodum lason: uestem hanc prius commostrasse. Nam ea faciem suam occultabat: cum pro rege exiret. Dicunt etiam lasonis monumenta esse lasonia quae illi a barbaris posita in honore maximo habentur. Est etiam mons quidam ingens supra Caspias portas ad leuam: qui lasor ius appelletur. Medeae est & uestis & regionis nomen. Dicitur praeterea Medus eius filius regni successor: regionis nomen imposuissi. His con cordant lasonia: quae sunt in Armenia: & regionis nomen & alia permulta: de quibus postmodum dicemus atque hoc Medorum est: quaquam non omnium sed montanorum: eum in regem eligere: qui fortissimus sit. Illud quoque Me dorum est reges uxores multas habere: qui mos & ad montanos: & ad omnes permanat: pauciores autem quivil.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
