# Strabo de situ orbis 405.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 405.5 to 405.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.5

non licet. Eodem modo proditum est: mulieres pulchrum sibi existimare: ut uiros habea. quamplurimos: paucio res quinque calamitatem ducere. Cum caetera Mediae regio summae opulenta sit septentrionalis montana tenu est: quare ex arborum fructibus nutriuntur. Ex malis siccis ac tritis massas conficiunt. Ex amigdalis tostis panes, E radicibus quibusdam uinum exprimunt: ferinis caribus utuntur: mitia pecora non alunt: ac de medis quidem haec. De totius autem mediae Nomadibus: quoniam ii propter persarum potentiam persis accessere: cum de illis loquemur: mentionem faciemus. Australes armeniae partes taurum obiiciunt: qui eam ab omni regione dirimit: quae inter tygrim est: atque Euphratem quam mesopotamiam uocant. Orientales uero: Nediae ma iori: & Atropatiae sunt contiguae Septentrionales sunt montes parechoatre Caspio mari imminentes. Item albani & Iberes & caucasus: qui gentes has circuit: & Armeniae & moschiciae: & Colchicis montibus con tiguus est: usque ad eos: qui Tibarani appellantur. Ab occasu sunt gentes hae: atque parvadra: & Cydisa: usque in armeniam minorem & fluuialem Euphratis regionem quae armeniam a cappadocia dirimit: & commagena. Nam Euphrates a boreali tauri latere exoriens: primo per Armeniam fluit occidentem uersus: deinde ad au strum flexus inter Armenios & Cappadocas & Commagenos taurum recidit. Egressus uero: cum prope Sy riam peruenerit: ad hyemales ortus reuertitur: usque babylonem: & ad Tygrim mesopotamiam efficit. Ambo persicum sinum finiunt. Circuniacentia quidem huiusmodi sunt montana fere: & aspera omnia: paucis exceptis me diam uersus. Rursum dicti tauri incipientis ab ulteriore commagenorum: & melitinorum regione: quam Eu phrates facit: est Masius mons: qui ab austro in mesopotam ia. Mygdonibus imminetur: apud quos est Ni sibus. A parte autem septentrionali: est Sophine: inter masium & antitaurum: qui ab Euphrate tauroque initiu sumens ad orientales armeniae partes desinit: & Sophinam mediae complectitur. Ex altera pere habent acilesinam ter taurum sitam: & Euphratis mesopotam iam: prius quam is ad austrum deflectat. Carcanthiocerta Soph nae regia est. Masio orientem uersus iuxta Gorgodilenam Niphares mons imminet, Deinde ab iis ex quo Euphrates & araxes fluunt alter ad ortum: alter ad occasum. Deinde Nibarus usque in mediam extenditur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
