# Strabo de situ orbis 405.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 405.9 to 405.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/405.9

Quo modo autem Euphrates fluat dictum est Araxes ad orientem illatus usque in Atropatiam ad occasum septentrinemque deflectit: & primo Azara praeterlabitur: deinde arxata armeniae urbem: postea per araxinum campum in mare Caspium emittit. Multi montes & multi colles sunt in armenia: in quibus non facile uitis nascitur: mu tae etiam conualles: aliae modicae: aliae opulentae: quemadmodum campus araxinus: per quem Araxes fluens ad extrema Albaniae & in mare Caspium egreditur. Postea est Sacanesa: quae & Albaniae & Cyro flumini finitima est: deinde Gogarena. Tota haec regio fructibus ac domesticis arboribus affluit: & iis quam semper uirent. Fert etiam oleum. Armeniae pars est Faunena & commisena & Orchistena: quae equis abundat. Chor zena uero & Cambysena septentrionales: & ualde niuales sunt. Caucasiis montibus: & Iberiae & cholchi ditubi iter agentes in summis montium cacuminibus niue obrui dicunt. nam ibi plurima cadit unde baculos habent ad eiusmodi pericula quos in sum mam niuem respirandi gra exerant: & ut eo signo auxilium ab adut nientibus consequantur: quapropter saepe offossi seruantur. In niue glebas quasdam concauas congalescere prodi derunt aquam optimantanquam in tunica continentes. In niue animalia quaedam concreari: quae Apollonides uer mes appellat. Theophanes uero montanas teredines. Atque in illis aquam optimam contineri: & ruptis tu nicis bibi. Horumanimalium generationem talem putant, qualem culicum: ex flumine & bactrea metallorum. Tradunt Armeniam cum prius parua esset: ab Artaxia & Zariada auctam qui magni Anthiochi imperatores t in

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
