# Strabo de situ orbis 408.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 408.9 to 408.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/408.9

lasonis autem expeditionem: lasonia testantur: quae à principibus sunt structa: quemad modum a parmenione iasonis templum: apud abdera. Araxem ex penei similitudine: & eodem nomine ab armenio uocatum putant. Nam & ille araxes uocatus est: eo quod ossam abrumpit ab olympo: ac etiam tempe Hunc uero in armenia e montibus delapsum: & subiecta planicie olim diluta cum exitum non habe ret dilatatum prodidere. lasonem uero Tempe imitatum: uiam fecisse: per quem nunc aqua in mare caspium decurrit. Vnde araxinus campus nudatus est: per quem annis defertur in cataractem. Haec quae de araxe dicuntur rationem aliquam habent. At quae Herodotus dicit: non ualde sunt uerisimilia. Dicit. meum ex matiana profluentem: in quadraginta amnes scindi: & Scythas bactianosque diuidere. Hunc secutus est calisthenes. Ex aenianis alios uicina dicunt habitasse: alios ultra armenios: supra abum & Imbarum qui tau ri partes sunt. Abus prope uiam est quae Ecbatana fert iuxta baridis templum. Dicuntur etiam thraces qui dam Saraparae appellati: idest decapitatores: ultra Armeniam habitasse: prope Guranios at medos: homines profecto immanes: indociles & montani: bracati: ac decapitatores. Sic enim Saraparae significant, De media autem dictum est in rebus medicis. Quare ex his omnibus colligi potest: medos Armeniosque e Thessalis esse: ab lasone in medea ortos. Ac de antiquis quidem haec. Recentiora uero a Persis ad no stra usque in tempora in summam sic dicuntur: quod Persae Armeniam tenuerunt. Postea macedones: qui Sy riam mediamque habuere, Postremus Orontes ex Indarni genere: unius ex septem Persis: postea ab Im ioo paratoribus magni Antiochi: cum Romanis bellum gessit Artaxia scilicet: ac zadriada in partes duas diuisa est. limpermittente rege imperauerunt: quo superato Romanos adorti: ac reges nuncupati: per sese fuerunt. E genere Artaxiae fuit Tygranes is: qui eam habuit quae proprie Harmenia est appellata.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
