# Strabo de situ orbis 409.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 409.1 to 409.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/409.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/409.1

loca ea recepit: & parthorum regione uastata: Perinium & loca circum Arbela: Atropatinum quoque: & Gordieum & cum iis reliquam Mesopoiamiam subegit: praeterea Syriam: Phoeniciamque ui coepit. Euphratem transgressus Inde plurimum elatus: urbem condidit prope Iberiam: inter hanc atque zeugma quod iuxta Euphratem est: quam Tigranocerta nominauit. hominibus duodecim graecarum urbium a se euersarum congregatis. Sed Lucullus qui aduersum Mithridatem bellum gessit: continuo subsecutus: habitatoribus in sedes suas di missis: opus quod adhuc erat imperfectum: facto imperum demolitus est: atque in paruum uicum redegit. Tygranem ex Syria ac Phoenicia pulso. Artabazus autem eius filius: quaediu mansit in amicicia populi Romani: tandiu fuit fortunatus. Postea uero quam Antonium in parthico bello parthis prodidisset, perfidiae poenas dedit. Nam uinctus ab eo Alexandriam ductus: & contumeliose per urbem circumlatus: ac primum custo diae traditus: deinde interemptus est, post illum multi reges sub Caesare: ac Romanis fuere: & nunc etiam sunt. Omnia persarum templa: tam medi: quam harmenii in uenerationem habent. Tanaidis uero templa pre cipue harmenii: Cu in caeteris locis ea aedificantes: tum etiam in Acilesina dedicant illis seruos: ac seruas quod ideo minus est mirandum: quod etiam nobilissimi gentis eius filias suas dedicant: quibus lex est: ut diu apud deam prostitutae nuptui dentur: nullo renuete talibus coniungari: Huiusmodi quiddam He rodotus de Lydis commemorat: quae omnes meretricantur: & tam benigne amatoribus suis utuntur: ut eos hospitio suscipiant: & dona dent: plura etiam quam accepere: Quippe quae a copiosis dotibus suppeditant Accipiunt tamen non quoscunque hospites: sed eos maxime qui aeque sint digni. Duodecimus reliqua ponticae regionis continet, ac deinceps Cappadociam, Galatiam. Bithyniam. Mysiam. Phrygiam. Meoniam: & ante haec Sinopem ciuitatem Ponticam & Heracliam. & Ami siam: praeterea Isauriam, Lyciam, Pamphiliam. Ciliciam: cum insulis montibus ac fluminibus adiacentibus. Appadocia multas partes habet. Ea mutationes plurimas accepit. Maxime itaque eiul dem linguae sunt qui austrum uersus Cilicio terminantur: qui dicit taurus: orientem uersus Harmenia Colthide ac diuersarum linguarum gentibus: quae intermediae sunt septentrionem uersus Euxino: usque ad Halys ostia, occasum uersus Paphlagonum gente: 8 Galatis: qui in phrygiam transmigrarunt: usque ad Lycaonas & Cilicas.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
