Latin
412.1 to 412.4
Strabo, Strabo de situ orbis 412.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
gene. Sola enim ex omni Cappadocia: tota domesticis arboribus consita est: ut etiam oleum ferat, &Monariticum uinum: quod cum greco decertat. Haec Sophiae opponitur habens in medio Euphratem. Ei commagena conterminam est. In uiteriore regione est castellum quoddam Cappadocum satis clarum: nomine Tomisa. Id Sophinae regi uenditum est: talentis centum. Postea a Lucullo uirtutis gratia: in bello aduersum Mithridatem gesto: Cappadociae donatum. Cataonia planicies est lata &concaua: &omnia fert: praeter ea quae semper uirent, circumstant eam montes: cum alii: tum Amanus a parte australi: quia tauro Ciliciae quodam modo auulsus est, &antitaurus in contraria abruptus. Amanus. n. i Ciliciam &Syriacum mare ad occasum porrigitur. A Cataonia contra notum quo spatio totum Issicum sinum circuncludit, &campos: qui inter Cilicas sunt taurum uersus. Anti taurum uero ad septentrionem inclinat. &orientis non nihil appraehendit. Deinde finit in mediterranea. In antitauro conualles sunt profundae &angustae: in quibus sita sunt Comana ciuitas: memoratu digna: &Bellonae fanum, quod illi Ma: uocant. Ea ciuitatis clarissima est: maximamque numine afflato rum &sacrorum seruorum multitudinem habet. Eam Cataones incolunt, qui quanquam regni subditi inunt: parent tamen sacerdoti. Is fani &sacrorum seruorum magna ex parte dominus est qui tpore quo nos pegrinati sumus: supra sex milia erant uiri simul ac mulieres. Fano regio adiacet non perua, cuius fructum ac prouentum sacerdos ac cipit. In honore secundus est in Cappadocia post regem. Reges ac sacerdotes frequentius ex eadem esse proge nie solebant. Hoc sacrorum genus Orestes cum sorore Iphigenia: e Scythia taurica huc uidentur attulisse: quae dianae tauropolae erant: Lucubrem comam hic deposuisse: ex qua urbi nomen datum est. Vrben Sarus amnis interfluit: qui per tauri conualles deuolutus: Ad Cilicum campos &subiectum pelagus pertransit. Pyramus uero perlabitur Cataoniam: &e media planiciem exoritur: &nauigabilis est. Est etiam fossa quaedem memoratu digna per quam aqua purissima magno spacio occulte sub terram fertur.