# Strabo de situ orbis 412.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 412.9 to 412.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/412.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/412.9

Is Cappadocum imperium adortus est. Huius regia erat Cadena in urbis modum instructa. Ea in montibus est Ly caoniae. Nam & Sauera olim uicus dicitur fuisse: in modum urbis: & regionis Metropolis. In Morimena lo uis fanum est: qapud Venasinos colitur: In eo habitant sacrorum seruorum fere tria milia. Sacra regio fertilis est: quae annuum prouentum sacerdoti dat: talentorum quindecim. Is per totam uitam saterdos est, sicut ille: qui est apduo commana & post illum secundus in honore. Duae tantum praeturae urbes habent. Tyanensis: Tyana tauro sub iacentia: qui apud Cilicias portas est: ad quaes montium cacumina: in Ciliciam ac Syriam tendentia: facillima sunt. & omnibus communia. Regio quae iuxta taurum est Eusebia uocatur. Ea fertilis est: & magna ex parte planici es. Tyana aggeri Semiramidis subiacent optime munitio. Non procul hinc sunt Castabala & Cybistra oppida monti propinqua: Castabalis est Dianae persicae fanum: ubi dicunt sacras mulieres illaesas nudis pe dibus: super prunas ingredi. atque hic etiam eandem historiam narrant Orestis & tauropolae, & perasiam idcirco uocitatam dicunt: quod ex ulteriore regione fuerit allata. In tyannesi praetura una ex decem supradictis op pidum est Tyana. eam uero quae epictetus dicitur. His non connumero. Castabala scilicet & Cybistra: & quae in Cilicia trachea sunt. in qua Archelaus Eleusam insulam fertilem muniuit: opus memoratu dignum ubique magna temporis parte degebat. In cilicia est ea quae Mazaia uocatur: gentis eius Metropolis: atque ea etiam Eusebia nuncupatur: quae iuxta Argeum est. Latet.n. sub Argeo monte omnium altissimo: qui semper in summo niues habet: ex quo dicit qui eo ascendunt: quanquam ii perpauci sunt: fereno caelo utrunque aequor perspici Issicum scilicet ac ponticum. Caetera ad ciuitatis habitationem incommodo sunt, Nam & sicca est & debilis: & propter principium negligentiam immunita: & fortasse de industria ne moenibus ut muni mento freti: nimis confidant planiciem habitantes: quae colles arduos & difficiles habet, Loca uero ioi

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
