# Strabo de situ orbis 413.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 413.9 to 413.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/413.9

Sed cum primum roioani res asiaticas persequerentur: Antiocho superato: amicicias atque societates cum regibus ac populis iungebant, ac caeteris quidem regibus priuatim hic honor Cappadociae: & Cappadocum genti: etiam publicae datus est, Regia deinde stirpe extincta: romani concessere: ut gens ea libera esset secundum amicitiam & sotietatem ante contractam, principes libertatem recusare: & dicere se eam ferre non posse: & ut Rex sibi daret ui orare Romani admirati quod inuenirentur qui libertatem: recusarent: permiscere ut quem uellent regem eligerent. Elegerunt itaque Ariobarzanem: qui in progressu tertia aetate defecit. Tum creatus est Archelaus: nihil illi affinitate coniunctus: idque Antonii opera. atque de maiore Cappadocia hactenus. De trachea uero Ci licia illi addita: praestat: ut tunc persequamur: cum de tota cilicia dicemus. Mithridates eupator pont Rex constitutus: eam habuit: qui Haly flumine terminatur: usque ad Tibarnos & harmenios & regionem quae cis Halym est, quae uero Mastrim usque partendebat: & quasdam paphlagoniae partes adeptus est. Item oram Heracliam usque ad occidentales patriae Heraclidis platonici partes ad contraria uero usque in Colchidem & harmeniam minorem: quae quidem ponto adiecit. Nam & pompeius: a quo ille sublatus est: his fini bus regionem accepit: quae uero harmeniam uersus: & circa. Colchidem sunt: principibus distribuit: qui se cum militauerant. Reliqua in duodecim gubernationes diuisit: & Bithyniae addidit: ut ex utrisque una prouincia efficeretur. Paphlagonum quosdam iis regendos dedit: quia Pylemone erant, quemadmondum galatas iis: qui erant genere tetrarchae. Postea Romanorum duces alias atque alias partitiones fecerunt. Nam & reges ac principes constituebant. Ex ciuitatibus alias liberabant: alias principibus tradebant: alias sub Romano Po. dimittebant. Nos autem qui singula persequimur: paululum de prioribus dis seramus attingentes quaecunque utilia uidebuntur. atque ab Heraclia incipiamus: quae horum locorum occidentalissima est. In pontum itaque euxinum a propontide nauigantibus: A leua iacent ea quae Byzantio sunt contigua: & a thracibus habitata, & ponti leua appellantur. a dextris sunt Chalcedoni Cappadocia

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
