Latin
DVODECIMVS
Strabo, Strabo de situ orbis 416-2
Unproofread scanNot analysed yet
tionem quandam Cappadocibus finitimam prodiderunt cum Cimmeriis militasse: postea adriam peruenisse. sed quod maxime inter omnes constat: est quod Eneti clarissima paphlagonum natio erant ex qua pylemodo fuint: cum quo plurimi ex illis militarunt. Amisso autem duce post captam troiam: in Thraciam traiecerunt. Errantes uero in eam regionem deuenere: quae nunc enetia appellatur. Quidam Antemorem dicunt: &eius filios: classis huius participes in interio re Adriae recessu constitisse. Vt in rebus intalicis a nobis dictum est. atque idcirco uerisimile est enetos defecisse: &nusquam in tota paphlagonia apparere, paphlagonis ad orientem halys flumen terminat: a meridie fluens inter syros atque paphlagonas: exitque (ut Herodotus ait) in eum qui euximus pontus appellatur: syros Cappadocas di cens: qui nunc et leucolyri appellatur, cum qui extra taurum sunt: etiam syri nominentur: &cum illi in compatione ad eos: qui intra taurum sunt: colore sint adusto: non eandem appellationem habuere. Pidarus dicit Amazonas syrium: hastatumque exercitum ducere, significans Themystirae habitatores. Themistyra. n. amisinorum est ea antem Leu cosirorum qui post halym sunt. Halys itaque orientem uersus paphlagonum confinium. Austrue uersus phryges &Galathae qui ibi habitarunt: occidentem uersus Bithyni &Mariandyni. Cauconum uero genus omnino interiit. Septentrionem uersus est Euxinus. Hac regione in mediterrameam diuisa: &maritimam oram: quae ab halyusque in Bithyniam pertendit. Oram habuit Eupator Heracleam usque ex mediterranea uero partem propiquiore, Cuius partes quaedam trans halym tendebant, &hucusque pontica prouintia Romanis terminatur ioz Reliqua potentibus parebant, etiam Post Mithridatis euersionem.