Latin
416.1 to 416.4
Strabo, Strabo de situ orbis 416.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
proxima Bithynorum sunt, sequentia Marandinorum. quidam ea Caucanum dicunt, reliqua paphlagonum: usque ad Halym flumen. Postrema Cappadocium: qui iuxta pontum sunt: &reliquorum usque in Colchidem. Haec omnia ponti euxini dextra nominatur. Toti huic orae a Colchide: Heracleam usque Eupator imperauit. Viteriora uero ad os: &Chalcedonem: Regis erant bithynorum. Sublatis regibus Ro, eosdem terminos seruauere: ut heracliam ponto concederent ulteriora bithynis bithyni cum prius Mysii essent: a thracibus bithynis: &Thy nis: quam ibi habitauere: ita sunt postea nominati. Inter plurimos quidem constat &indicium bithynicae gentis: ea ducunt: quae adhuc sunt in thracia: quod quidam bithyni dicuntur. Thynicae uero gentis Thyniacum littus quod iuxta apolloniam est &Salmydessum. Bebryces quoque quiante hos Mysiam incoluerunt. Thraces quantum ego existino fuere. Dictum est autem mysios colonos esse thracum: q nunc mysii appellantur: atque haec a nonnullis ita dicuntur. De mariandynis uero &cauconibus non eodem pacto omnes sentiunt. Nam heracliam quam Milesii condidere inter Mariandynos sitam tradunt, qui uero sint &unde: nemo id dicit. sed nec dictio nec alia ulla gentis differentia: in huiusmodi hominibus apparet. sunt tamen bithynis persimiles. uidetu itaque &haec natio e thraciae partibus profecta. Theopompus auctor est Mariandini quendam paphlagonum parti multis subiectae imperitasse. atque facto impetu Bebrycum regionem occupasse, quam uero coepisset de suo nomine reliquisse: atque illud dictum est: Milesios qui primi heracliam condiderunt: Mariandynos in seruitutem redegisse: qui prius iocum eum tenebant: ut etiam ab eis in contemptum uenderentur: nam his contigit: quemadmodum iis qui Minous cetus appellati sunt. li. n. Cretensibus dicuntur seruiuisse. Thessalis uero peneste. Caucones autem quos eam oram dicunt habitasse: quae post Mariandynos est: usque ad parthenium flumen habentes urbem Teium: alti scythas putant: alii macedones: alii pelasgos. Sed de his prius dictum est: Callisthenes in dinumeratione scribebat hos uersus post hunc uersum. s. Cronnam atque Egialum praecelsos inde Eri thynos: hos alios ponebat scilicet. Inde polycle satus magno cauconas augebat: Parthenium circa fluuium qui tecta colebant. Progrediuntur. ma mariandynis &heraclia usque ad Leucosyros: &quos nos Cappadocas appellamus. Cauconum uero genets circa Teium usque ad parthenium amnem: post parthenium eneti sequuntur. Cytorum habitantes atque nunc etiam cauconas quidam circa parthenium sunt. heraclia optimum portum habet.