# Strabo de situ orbis 417.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 417.1 to 417.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/417.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/417.1

stans ab Harmena stadiis.L.. Sinopem Milesii condidere: quae classe comperata mari: quod intra cyaneas Harmena est: impauit. Extra uero multorum certaminum particeps fuit cum graecis. Et cum libera fuisset: tandem Sinope amissa libertate: Pharnaci obtemperauit. fuit.n.obsidione capra postea. successoribus eius: usque ad EupaEupator torem & Romanos qui illum substulerunt. Eupator ibi natus & educatus: eximie illam coluit, & regni Metropolim fecit, Ea naturali prouidentia optima munita est. Nam super colle peninsulae cuiusdem sita: ex utraque Isthmi parte portuns & stationes habet: & mira pelamvdia, de quibus diximus: quod secum dam piscationem sinopenses tertiam Byzantini habent, peninsula circuncirca ripas iugosas obtendit: & fossas quasdam in petris excauaras: quas choenicidas uocant. Hae mari tempestatem elato: complentur ut non Choenicifacile adire possint, praeterea petrem summa echinis plena: nudo pedi inaccessibilia sunt. In superiore urbis dae parte optimum solum est, & agrestibus ortis ornatum: praesertim sub urbana haec urbs optie structa est & gymnasio: & foro: & porticibus splendide ornatam bis tamen capta est primum a pharnace: desubito & praeter opinionem ingruente, postea a Lucullo: & incidente tyranno: cum interius & exercitus obsessa teneretur. Nam bacchides ab rege custos impositus: ac semper aliquam proditionem a ciuibus suspitans: tandem Bacchides multis flagris: & caede usus homines ad desperationem perdunxit cum nec strenue tueri se possent: nec ex composito hostem adoriri. Ergo capti sunt. sed caetera urbis ornamenta Lucullus seruauit. Villari uero pilam abstulit: & dutolytum: schenidis opus quem illi urbis conditorem putantes: ut deum colebant. Dutolytus Ibi eiuns oraculum habebat. Hic unus ex iis uidetur fuisse: qui cum lasone nauigarunt: atque hunc locum occu passe. Postea Milesii loci oportunitate: & incolarum imbecillitate perspecta: illos ex his sedibus pepulerunt, & colonos induxerunt. Num Romanorum coloniam accepit. unde & urbis & regionis pars illi data est. Distata fano stadiis tribus milibus: & quingentis: ab Heraclia duobus milibus: a Caram bi septingentis uiros claros tulit philosophos Diogenem Cynicum, & thimotheum patrionem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
