# Strabo de situ orbis 417.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 417.5 to 417.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/417.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/417.5

Poeris Diphilum Diogenis comicum: rerum scriptores Batonem: qui de rebuns persicis partractauit., Deinceps sunt Halys fluminis hostia patria nomen habentia a salibus quos praeterfluit. fontes habet prope ponticam: in maiore Cappadocia iuxta Thiotheus Cambisenam & multus ad occidentem defertur: postea ad septentrionem conuersus: per Galatas & paphlaDiphilus gonas: hos & Leucosyros terminat. Tota sinopica regio ad montana: quae dictae orae imminet usque in Baron Bithyniam optimam ad aedificandas naues materiem: & productu facilem habet. Sinopica quoque acerem gignit Halys ho& nucem montanam: e quibus mensas faciunt. Tota oleis consita est: quae uero paulo rupra mare est: culstia ta est Post Halys hostia est Gadilonetica usque ad Armeniam, felix quidem regio: ac tota campestris, & omGadiloneti nium ferax. Ques habet mollis pellis & lanae: quod in tota Cappadocia atque ponto perrarum est, insum etiam Damae quarum alibi paucitas est. huius regionis partem habent Amisini, partem Pompeius Deiotaro Amisini dedit, ut ea quae Pharnaciae & Trapezuntiae proxima sunt: usque in Colchidem: & Harmeniam minorem atque Delotarus horum regem fecit, cum & paternam Tetrarchiam haberet, Ex Galatis antem eos qui Telistobogi appellantur: quo Telistobomortuo multi successerunt. post Gadilonem est Saramena: & Amisus ciuitas insignis a Sinope distans ad stadia nongenta. Refert Theopompus prius Milesios: postea Cappadocum principem eam condidisse Gadilon Deinde ab Athenocle & Atheniensibus habitatam: & pirea nominatam. Hanc reges orcupauerunt. Eu Saramena pator eam templis exornauit: & partem muris instruxit. Hanc Lucullus obsedit: deinde Pharnaces bosAmisus phoro traiecto. Antonius autem regibus dedit: A diuo Caesare liberatam, postea a Stratione tyranno uexata Pyrea est: deinde rursum post res actiacas ab augusto caesare liberata. & nunc optime constituta est: Quae cum Straton caeteram regionem optimam habet: tum etiam Temiscyram Amazonum domicilium: & Sidinam. Themiscyra campus Theniscyra est: qui partim pelago alluitur: ad. XXX. stadia ab urbe distans, parorim a montana: arboribus plena: & irriguSidina cum flumina inde scaturiant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
